effrenata multitudine hospitantur, ut longioris temporis victum breuis hora consumat; sub pena excommunicacionis districte precipimus 1, ut omnes de prouincia Gneznensi, tam clerici, quam laici, ab hujusmodi monasteriorum et ecclesiarum grauaminibus abstineant; qui vero 2 non abstinuerint, sed a predictis monasterijs vel ecclesijs, contra religiosorum vel secularium clericornm voluntatem quidquam extorserint, vel ex vana seu simulata confidencia, annonas seu res alias clericorum, absque eorum mandato contractare presumpserint, eisdem usque ad satisfaccionera condignam 3 introitus ecclesie denegetur. Episcopi tamen, et alij, quibus de jure vel approbata et prescripta consuetudine procuracio debetur, ipsam poterunt recipere, seruato moderamine concilij generalis. VI*. Hec sunt constituciones domini [Janussii] Archiepi- scopi et omnium episcoporum edite in Camen juacta Slwandram ftuuium uttra Kalis in cottoquio princi- pum Polonie [ anno circiter 1271.] (§. 1.) Cum prelati esse debent quasi cherubin in templo dei, porrigentes inuicem alas altrinsecus mutue proteccionis ac defensionis, juxta apostoluin supportantes inuicem in karitate, ut pugna unanimiter aggressa victoriam pariat, debet esse eorundem cor unum, et anima una, si vere velint videri apostolorum Christi pedissequi ac vicarij, ut ecce possit dici: „pro patribus tuis nati sunt" etc. Unde volumus, ut communis reputetur injuria omnium Episcoporum et prelatorum, si cui prelato vel ejus subdito injustum inferatur grauamen; ut omnes sint ejus protectores, eidem subsidium pro posse ferentes opportunum, defendendo et sustentando, si forte exilium vel aliud injustum grauamen a quocunque paciatur injuste: et quicunque ab uniuersitate discordauerit, ipso jure sit suspensus a diuinis. (§. 2.) Licet conspiratores per Calcedonense et Toletanum et Aurelianense concilia multis penis addiciantur (sic), scilicet excommunicacionis ac deposicionis, tam monachi, quam clerici, nec non et laici, Fabianus papa 4 judicum secularium judicio eos tradidit puniendos, ac infames esse statuit, et omni spe restitucionis priuauit, nonnulli tamen in suos prelatos aut pastores temerario ausu ad conspirandum juramenta aut conuenticula seu fraudes clanculo facere presumunt, sue salutis immemores. Cum apostolus dicat: „ obedite prepositis „vestris, quia ipsi peruigilant, quasi racionem pro vobis reddituri" ; et: „dampnum est Ji-„lijs parentes non agnoscere"; unde [cum] frequenter audimus, tam in claustris, quam in conuentualibus ecclesijs, et in prelatorum plerumque conuenticulis talia fieri, tales ipso facto omnes anathema incurrant, et a beneficijs ecclesiasticis pcnitus sint alieni. (§. 3.) Similiter juxta canonum censuram jam dictorum, et maxime juxta Calixti pape statutum5, fauentes et consencientes talibus simili subjaceant ulcioni canonice, sine spe restitucionis, quantum ad beneficia, ut vexacio det intellectum. obacz w Zwodzie Trąby, str. 70, u Wężyka, str. 239.- 1) precipit, Lib. nig— 2) cero ab hujusmodi gravaminibus non abstin. Trąba, Wężyk.- 3) condignam, premissa monicione, introitu. Trąba, Wężyk. *) Ob. powyżej wiadomość o Statut. Synod. pod L. 25. str. 337.- 4) Do tych przytoczeń koncyliów i ustawy Fabiana papieża, posłużył oczewiście Dekret Gracyana, a mianowicie Can. 21. 22. 23. 24. 25. i 31. Causa XI. quest. 1.- 5) Can. 22. Cau. XI. qu. 1.