(§. 1.) Statuimus igitur, ut omnia de reuerencia sacramentorum et de honestate ministrorum ecclesie, ut in antiquis canonibus siue in constitucionibus antecessorum nostrorum iam dudum promulgata sunt, ab omnibus nostris subditis inuiolabiliter obseruentur, videlicet ut mundiciam scruent, irreprehensibiles 1 sint in operc, diuina officia deuote peragant, ab indecentibus 2 negociis absistant, habcant tonsuram competentem, vestes in qualitate et quantitate clericali officio conpetentes, videlicet, ut non rubee nec virides, nec virgulate, ncc nimis longitudine, nec breuitudine, nec aliter indecentes manicas habeant. nec consutiles calceos, nec rostratos 3. (§. 2.) Super omnia autem districte statuentes precipimus, ut omnes clerici, sicut tenentur, continenciam observent, ab omni genere fornicacionis abstinentes, ut mundi munda pertractcnt ministeria, maxime in sacris ordinibus constituti 4, quibus receptis, matrimonia nullomodo eis licuit contrahere, nec uti contractis, licet quondam in minoribus existentes, legittime contraxerunt. Concubinas igitur omnes districte precipimus, ut a se penitus abdicent, nullomodo audentes suspectas in domo propria vei alio loco retinere familias. Et licet super hoc editis ex constitucionibus frequenter propter contumaciam clericorum paruus inde fructus peruenerit, nos tamen amplius nullomodo hec pro aliqua pcrsona volumus tollerare, et cum aliquibus talium transgressorum aliter penis canonicis infratactis disponere intendimus, quod pena eorum erit ceteris in exemplum. Mandamus igitur fratribus et coepiscopis nostris, ut supcr hoc articulo inuigilent diligcnter, ut purgent filios Leui 5, et aufcrant ab occulis domini opprobrium ecclesie dei. Precipimus enim specialiter archidiaconis omnibus, ttt suum officium diligenter exerceant, pcrsonaliter ecclesias et sacerdotes visitantcs, non per alios, nisi sint justo et sufficienti impcdimento detenti; rcfonnent secundum deum, que sunt reformanda. IIoc autem eis inhibemus, ne aliquid audeant a sacerdotibus aliquibus nomine visitacionis exigere 6, quando visitacionem non exhibeut, cum raeione visitacionis procuracio debeatur. Hoc eciam adicientes in penam contumacium, ut si archidiaconus aliquis ob crimen incontinencie aliquem suspeuderit presbyterum, ipsam penitenciam non relaxet, nisi de sciencia dyocesani episcopi et assensu. (§. 3.) 7 Item precipimu8, quod omnes, cuiuscunque sint condicionis, decimam ex integro persoluant in gonythwam, licet sint aratores militum. Quia vero licet ecclesia Polonie, siuc per tolleranciam, siue per concessionem, militibus Polonie permiscrit 8 solvere decimas ad ecclesias, quas elegerint, quidam hac concessione siue tollerancia ncquiter abutentur 9, fraudantes ipsas decimas et non integre persoluentes, statuimus, ut si quis miles probatus fuerit fraudem in hoc fecisse, et non integre decimam persolucrit, cadat ab hoc jure, quod militibus est permissum, et soluet decimam, sicut illi, qui priuilegium milicie non habent. (§. 4.) Item, cum contra violatores ecclesiarum vel cimiteriorum pene sint a canonibus constitute, et peccatis nostris exigentibus, in hec tempora deucnimus, quod a magnatibus terre nec timor deo, nec honor ecclesijs inpenditur, precipimus, ut talibus, qui ecclesias seu cimiteria effraccionibus, rapinis, seu alijs violencijs violant, dyocesani episcopi nullomodo parcant, sed tales excommunicent et excommunicatos denuncient ad satisfaccionem condignam, et precipue principes l0 exercitus, per quem fracta fuerint: et si principum 1) in irreprehensibiles (!) rkpm.— 2) incedentibus (!) rkpra.— 3) Cf. cap. 15. X. de vita et honest. (3. I.).— 4) Cf. cap. 13. ibid.— 5) filios pena (!) w Bibliot. Warszaw — 6) Reszta artykufu w Bibl. Warsz. opuszczona.— ) Tu rubryka w rękopismie jest na marginesie: Nota: de decimis"— 8) Quia vero per licentiam Poloniae, sive per tolleranciam, sive per concessionem militibus Poloniae permissum est, Bibl. Warsz.— 9) abutentes (!) rkpm. 10) principis, rkpm. i Ed. I. Zwodu Trąby; principi Zwód Węzyka; princeps, Bibliot. Warszaw. —