scindique patiemur. Promittentes insuper pro nobis et heredibus successoribus nostris, quod praefatos Barones, proceres, nobiles et oppidanos, atque singulos incolas Ducatus nostri praedicti Gostiniensis, in juribus, libertatibus, literis et munimentis eorum, quae a Principibus, Regibus et Dominis Ducatus praedicti obtinent, eonservabimus, fovebimus, et defendemus, nec unquam violabimus, aut violari quomodolibet permittemus. Item omnes Barones, nobiles, oppidanos et incolas Ducatus praedicti, in jus, conditionem et proprietatem Regni Poloniae translatos vel reassumptos, hac etiam prosequemur praerogativa, quod dignitates et officia nulli extraneo aut forensi, secundum observationem aliarum terrarum Regni Poloniae nostri, conferemus. Ac eundem Ducatum in suis antiquis gadibus, limitibus et terminis conservabimus, tenebimus et defendemus. Item dignitarios, Barones et terrigenas pro quibuscumque causis ex dicto Ducatu ad alium districtum, juxta ejusdem Regni nostri observantiam non evocabimus, nec evocare permittemus. Sed dignitarii et offieiales Ducatus praefati, omnes causas parvas et magnas dictum Ducatum concernentes, singulis annis quatuor vicibus, juxta consuetudinem et morem ibidem tentum, observabunt, terminabunt, judicabunt, diffinient et tractabunt. Nec aliquas causas quibuscumque Baronibus vel terrigenis Ducatus praedicti, ex quacumque concessione, jure, privilegio vel consuetudine, ad nos vel usque ad adventum nostrum prorogabimus, suspendemus, vel prorogare aut suspendere permittemus. In electione quoque Judicis et Subjudicis, consuetudo Regni nostri observabitur, videlicet, ut tres eligantur 1, et unus, qui arbitrio nostro potior et magis idoneus visus fuerit, in Judicem aut Subjudicem praeficiatur. Ut autem nostrae liberalitatis et aequitatis justitiaeque, in his subjectionibus eorum, et nostrae acceptationis felicis, domino favente, sentient in universos et quemlibet eorum effusarum gratiarum dexteram, poenam dictam vulgariter Jednaną, videlicet quindecim grossos, et datiam nuptialem, vulgariter Swadziehne nuncupatam veteri institutione, ac pretium, quod vocatur Pytane, tollimus, deponimus, et regia munificentia abrogamus, ac solutionem illarum perpetuis temporibus resolvimus, remittimus et relaxamus, nullo unquam tempore per nos et successores nostros Reges Poloniae, ex quacumque causa aut occasione instituendas aut imponendas 2. Juramentorum quoque, in causis quibuscumque judicialibus, formam, ordiuem, modum, et rotam jurantibus et eorum testibus quibuseumque, ministerialis, juxta morem in Regno nostro tentum, dicet et pronunciabit. Qui quidem ministcrialis, ab ostensione vulnerum et conspectione eorum, quotcumque fuerint, et quotiescumque id contingat fieri, uno grosso debet fieri contentus. Praeterea do liberalitatis, aequitatis, et justitiae praefatae nostrae favore, consuetudinem ordinationi et legi divinae contrariam, et succcssioni filiarum nobilium indebitam et repugnantem, similiter deponimus, abrogamus, atque perpotuis temporibus resolvimus et relaxamus. Cum enim jussu domini, homo, si mortuus fuerit absque filio, ad filiam transibit hercditas, dominicis intendentes praeceptis, de consilio Praelatorum et Baronum Regni nostri, ac Baronum, consiliariorum, terrigenarum et nobilium Ducatus pracfati annuentia, voluntatc, et consensu ac postulatione speciali decrevimus, decernimus, ac praesentis literae patrocinio volunms perpetuo observari: quod deficientibus filiis nobilium, ad filias, juxta Regni nostri observantiam, hereditates, possessiones, villae, et quaecumque mobilia bona sive immobilia, vera et legitima successione, veteri institutione praefata penitus cessante, transire et devolvi totaliter et sine aliqua diminucione debebunt. Item dum titulus regius hominem 3 et terram quemlibet vehementer nobilitet et secundet, volumus, ut titulo nostro citationes in scripto et sub sigillo nostro dentur, et per ministerialem citandis et ad judicium vocandis dirigantur fideliter, juxta ejusdem Regni nostri observantiam et consue- 1) obligantur (!)- 2) institutione aut impositione (!)- 3) regium honorcm (!) et,— 38.