Akt przywrócenia do Korony, i przywilej ZIEMI GOSTYŃSKIEJ z dnia 14 Grudnia roku 1462, In nomine domini, amen. Ad perpetuam rei memoriam. Dominator omnium, cujus oculus penctrat universa, et qui cognitor est universorum, in rebus humanis, quas caduca oblivio delere consuevit, ut memoria eorum remaneat, apices literarum, alti consilii providentia ordinavit, quarum praesidio, rerum ordinationes, gesta, et actus universi conservantur. Proinde: Nos Casimirus dei gratia Eex Poloniae, nec non terrarum Cracoviae, Sandomiriae, Siradiae, Lanciciae, Cujaviae, Pomeraniae, Magnus Dux Litvaniae, Russiae, Prussiae, Masoviaeque dominus et heres etc. Significamus tenore praesentium, quibus expedit, universis et singulis, praesentibus et futuris, praesentium notitiam habituris: quod, etsi de benignitate excellentiae nostrae regalis, universos subditos nostros favoribus, gratiis, justo praesidio et libertatibus prosequi, amplccti, et attollere, naturali originalique iustinctu inclinamur, ad illorum tamen profectus, commoda, utilitates et tutclam uberius satagimus, qui erga nos et Regnum nostrum fervidiori feruntur affectu. Cum itaque Ducatus Masoviae, et signanter Gostiniensis, deficientibus legitimis heredibus, ad nos, velut legitimum, justum et verum Regem, dominum et heredem naturalem, et sortem ac corpus Regni Poloniae, juste, legitime, judicialiter, vera successione et devolutione, a quo priscis temporibus, nmnifiecntia et liberalitate praedocessorum nostrorum exciderant, redierunt, ac Barones, proceres, nobiles, oppidani, cetcrique Ducatus praefati vasalli, nos in eorum Regem, dominum et heredem concordi et unanimi voto susceperunt, et fidelitatis juramentum praestiterunt; praedictis et aliis pluribus evidentibus et legitimis respectibus persuasi, admoniti et inducti, communicato Praelatorurn, Baronum, ceterorumque consiliariorum nostrorum consilio, ac de eorum cxpressa voluntate, approbatione, et consensu, praefatorum Baronum, procerum, tcrrigenarum, oppidanorum et omnium incolarum Ducatus praefati, bcnivolam, justam et spontaneam deditionem, subjectionem, et obedientiam accepimus, assumpsimus, et in dei nomine assumimus ct acceptamus: Ducatum praedictum Regno Poloniae perpetue reintegramus, reunimus, consociamus, consolidamus, appropriamus, invisceramus et incorporamus, et ad usum, participationem omnium honorum, jurium, libertatum ac praerogativarum, quibus Praelati, nobiles Rcgni Poloniac Barones hactenus potiti sunt, et signanter ad futurorum Regum Poloniae, quotiescumque super illorum electione et coronatione deliberationem fieri contingat, electionem et coronationcm admittimus, anncctimus et includimus. Promittcntes pro nobis, heredibus et suecessoribus nostris 1, ac universo Regno Poloniae, [quod] praedictum Ducatum, terram et dominium, atque Barones, proccres, nobiles, terrigenas, oppidanos, cujuscumque status vel conditionis homines existant, hactcnus in illis commorantcs et in futurum commoraturos, favore, gratia, benivolentia et affectione regali prosequemur, et contra quascumque adversitates, impugnationes quorumcumque hominum, illis praestabimus, veluti fidelibus et subditis nostris, regalem assistentiam et defensionem 2: nec illos aut Ducatum praedictum a corpore et integritate Regni nostri Poloniae abrumpi *) Zawarty jost w kodexie D V. fol. 28. i 29.— Obacz zas o zdarzcniu tem Długosza, Uist. XIII. 287-290, i 306. 1) Promtltorys pro vobis heredibus et successoribus vestris, pomylone w tem miejscu ma kodex. — 2) defensam (!) kod.