III. Item, si homo profugus non haberet, de quo solveret domino censum, uklad, et alia debita sive jura, extunc ipsum dominus debet reddere, cum omnibus suis frumentis, bonis omnibus et pecoribus. Solum pro se illa frumenta, quae in terra sunt, reservabit. IV. Itcm, si talis dominus hominem non faceret solvere, tunc ipsum per collum debet dare; et si secus fecerit, poenam, unam cum mcdia marca luet; domino illi, cujus cmeto fuit, marcam, judicio fertonem, Regi vel Duci fertonem, et hoc post primam legationem. Quod si ad primam legationem dominus, apud quem est cmeto profugus, nihil fecerit, tunc ille, cujus cmeto fuerit, secundam legationem faciat, et mittat duos nobiles pro eodem homine profugo, [ut eum alter praedictus dominus reddat,] 1 aut sibi satisfaciat. Et si dominus, apud quem est cmeto inventus, secus fecerit, poenam quatuor marcarum solvet; domino, cujus cmeto fuit, duas, judicio unam, Regi vel Duci alteram marcam. [Et similiter post tertiam legationem, dominus villae, in qua est cmeto profugus, solvet eodem modo poenam quatuor marcarum 2], si se daret citare; et utique hominem reddere debet. Quod si eundcm profugum negaverit ipse dominus villae, et ipsi nuncii non invenerint eum, et ipse dominus villae dixerit: „non est apud me, nec fuit in prima et secunda legatione nun-„ciorum", tunc jurabit ipse dominus villae, et erit liber 3. V. Item, si aliquis molendinator a domino fugerat cum censibus, vel cum aliis debitis, [dominusj solutionem debiti capiat, corporali praestito juramento. VI. Constitutiones suprascriptae debent durare ad festum S" Michaelis proximum, inci- piendo a Carnisprivio proxime futuro; et ita bene obligant fugientem in civitatem sive op- pidum, sicut in villam. 1) Słowa w klamrze przywróciłem na domysł; bo te, lub podobne, oczewiście brakują w rękopiśmie.— 2) Tylko z postępu myśli prawodawcy w tym artykule, i z podobnego śladu przepisu w Statucie Czer­wińskim z r. 1452 (Jus pol. p. 439. rub. De kmetonibus; itd.) domyślam się, iż w tem miejscu, w któ­rem widocznie coś opuszczono w rękopismie, podobne być musiały wyrazy, do tych, które w klamrze po­dałem. Porównaj także Stat. Zakroczymski z r. 1426. {Jus pol. p. 435. rub. Molendinator perpetuus.) 3) Cf. Przyłuskiego Leges Statuta, f. 346. boczną glossę od góry. 38