XXXII. Item, ubi hereditates limitibus sive graniciebus non sunt distinctae, pecora et pecudes tam nobilium, quam cmetonum, libere in utrisque hereditatibus pascuis uti possunt, incipiendo post festum S ti Michaelis in duabus septimanis, usque ad duas hebdomadas ante festum S" Adalberti, sicut et de jumentis observatur. Ad segetes vero nullius pecora debent mitti, praeter equiream dominorum, cui licet ubique libere ambulare. Ubi autem hereditates sunt distinctae limitibus, si quis suam hereditatem interdicit alteri, et sibi alterius hereditatem noverit esse interdictam. XXXIII. Item de incendiariis statutum est, quod sic de eis observari debet, sicut in statutis Vartensibus 1 est inscriptum, quorum tenor sequitur in haec verba: „Frequenter solet evcnire, quod nobiles sive plebei, borram, silvam, sive mericam aut „gajum, dictum zapusta, cujuscumque, ex industria intrantes, aut casu, sive caumate 2 alias vpożarem succendunt, et de hoc per dominum villae fuerint inculpati. Tales non alio jure, „nisi polonico, tamquam incendiarii debont judicari, et licet honori ipsorum per hoc mini-„me derogatur, nihilominus convicti, si fuerit cmeto, et habet, unde solvat, redimat vitam „decem marcis, sicut pro capitc plebei consuctum est. XIII. Uchwały Łąkoszyńskie przez Mazowszan wspólnie z Łęczyczanami ułożone dnia 18 Listopada roku, 1434. Anno domini Millesimo quadricentosimo tricesimo quarto (sic), feria quinta infra octavam Sancti Martini, in oppido Łąkoszyno dignitarii et torrigenae terrarum Lanciciensis et Masoviae, facta ad invicem conventione, statuta infrascripta 3 condiderunt, per terrigenas terrarum suprascriptarum firmiter observanda. I. Primo, quod homines profugi, a prima conventione prius in eodcm oppido Łąkodzno celebrata, adhuc viventibus Serenissimis Principibus, dominis Wladislao Rege Poloniae et Semovito Seniore Duce Masoviae, isti homines, si per dominos suos fuerint inventi ubi, tunc ille dominus, cujus homo fugerat, debet mittere Scultetum et duos Scabinos, vel Vla- darium, aut etiam Procuratorem, qui Scabini sive Jurati, recipiant in primum suum jura- mentum, quod circa electionem suam praestiterunt: „quod iste homo profugus non solvit „nostro domino censum, noc uldad, nec fecit terrestrem consuetudinem". Si vero istc do- minus non haberet Scabinos sive Juratos, nec Villicum, extunc mittat duos nobiles, qui sic ad simplicem eorum recognitionem debent dicere: „ quod iste homo recessit, non solveus „censum, neque uklad domino suo". Quae constitutio, quantum ad nuncios, perpetue de- bet observari. II. Item, si dominus, cujus homo fuerit profugus 4, aliquod debitum contra eundem de- ponerct hominem, extunc dcbet praestare corporale juramentum, ita, quod sibi tenetur de- bitum, et primo sibi solvat. 1) Obacz Statut Wartski z r. 1423. w dalszym ciągu dzieła, art. 27my,— 2) sive caminate, alias,— 3) suprascripta, jest w rękopiśmie, lecz błędnie, zamiast infrascripta, jak się dowodnie okazuje, zaraz z samego początku następnego artykułu Igo.- 4) homo fuit qui profugus (!)—