Item plebano de Collo cellarii dantur annatim quinque marcae, cum octo ulnis panni brevis, de thina. Item plebano in Nepolomicz dantur annatim quatuor lapides sepi, et totidem cerae. Item vicariis ecclesiae capituli Cracoviensis dantur annatim sexaginta sex mensurae salis minuti. Item Hankoni, dicto Sceberim, de Weliczka, et suis veris legitimis heredibus et successoribus, jure hereditario suo, pro magisterio ibidem in Weliczka, super carbaria damus triginta marcas singulis annis, temporibus perpetuis duraturis: et ista non debent ad rationem poni. Item sal bancatum, quod datur Vratislaviam monialibus. Item sal, quod datur ad castra domini regis, sive bancatum, sive minutum: ista omnia non debent ad rationem poni. Item in praesentia totius consilii dominus Joannes Castellanus Cracoviensis, cum fratre suo domino Ilaphaele, herede de Tarnow, monstraverunt quasdam literas magistratus montium in Bochna, videlicet super montem Cracoviensem, in quibus literis continebatur, quod deberent habere septimanatim unam sexagenam grossorum; quae literae per dominum regem Casimirum, ac totum consilium, omnimode fuerunt annulatae, et ideo praecepit dominus rex, quod perpetuis temporibus nullus dominorum debet aliquem censum habere in zuppis, nisi illi, qui sunt in registro conscripti, et finaliter per consilium confirmati. Nam illi, qui secus fecerint, collo et bonis debent omnimode privari. Sequuntur jura Subcamerarii. Item statuimus: quod Subcamerarius, quando zupparium intronisat ad zuppas, tunc zupparius ratione sui officii tenetur sibi dare unum stamen Machalnense. Si vero zupparius stamen non habuerit, tunc, loco staminis, debet sibi dare decem marcas. Item statuimus: quod Subcamerarius non debet intrare zuppas, ne ipsas impediat; sed debet descendere ad hospitium, et necessaria sibi per seniores sectores, videlicet una mensura avenae, octo pulli, sexagena panis, medium quartale carnium bovinarum, cum potu, debeant ministrari; quia hoc statutum est, ut zuppa per ipsum non impediatur. Item statuimus: quod Subcamerarius nullum hominem in zuppa permanentem praesumpserit judicare, et nullum equum in zuppis stabilire, nisi equum sui famuli camerarii, de tribus marcis; si idem equus in servitiis zupparum defecerit, extunc zupparius loco illius equi debet alium ordinare. Item statuimus: quod idem Subcamerarius ad festum sancti Joannis Baptistae debet eligere consules in Weliczka, et seniores sectores; in Boclina vero in festo Circumcisionis domini; et illos juxta jura eorum judicare. Item statuimus: quod nullus dominorum, sive sit magnus, sive parvus, praesumat zuppas impedire, ac eas intrare, nisi tantummodo Dimitrius Thesaurarius, cum quatuor equis, dum venerit pro pecuniis a zuppario assumendis, sub poena colli, ac omnium bonorum. Sequuntur jura zupparii. Item statuimus: quod nullus zuppariorum de se querulanti debet respondere, nisi coram domino rege, dum per ipsius annulum fuerit evocatus. Item statuimus, quod nullus venientium debet judicare familiam zuppae, nisi solus zupparius. Sequuntur jura sectorum. Item statuimus, sic volentes: quod in utraque zuppa, videlicet Veliczensi et Bochnensi, tantummodo debent laborare sexagiinta sectores, qui nominantur in vulgari Stolnicy, famu-