cem millia conferant; quam tertiam partem putat Legatus et nuntii sexcentis millibus florenis Rhenensibus confici posse: quodsi vero maior Polonorum foret exercitus, maiores etiam sumptus tertia illa pars esset requisitura. De Tartarico bello post Turcicum suscipiendo, iam tum in proximis literis nostris ad Mtem V. scripsimus. Cum igitur de omnibus his articulis (excepto postremo) sententiam nostram etiam scripto comprehensam iam tum Legato obtulerimus, et hesterna die nos duo, Episcopus et Hornsteinius, praesente Wackerio nostro eadem pluribus etiam apud Legatum repetierimus et in his ipsis articulis novis permulta esse ostenderimus partim impossibilia, partim minus necessaria, partim etiam ab aequitate quodammodo aliena, atque iccireo petierimus, ut prioribus nostris responsionibus tanquam aequis et possibilibus Legatus acquiesceret, ille vero omnino voluerit, ut etiam haec, a quibus Poloni vix essent recessuri, ad Mtem V. Caes. quam celerrime referremus, faciundum id arbitrati sumus, ne Legato minus serio ac dili- genter negotium tractare videremur. Itaque Mtem V. quam humillime ro- gatam volumus, ut hoc studium nostrum quam benignissime interpretari et mentem suam de articulis illis supra enumeratis nobis quam citissime quamque clementissime per peculiarem cursorem aperire dignetur, prae- sertim cum Mtas V. sciat, nos brevi admodum temporis curriculo, quin- decim nempe adhuc ipsorum dierum circumscriptos esse, quibus elapsis Poloni de hoc negotio amplius tractandi facultatem nullam habent Quo magis allaborandum est, ne tempus illud nobis incassum ac sine fructu elabatur Cracoviae 15 Augusti 1596 Podpisy jak w nr. 4.. 7. (Alegat do nru 6). Primum a dominis commissariis (Polonicis) scriptum traditum 1). Cracoviae 12 Augusti 2) 111. ac Rev. Domine. Cum ita in proximo consessu convenerit, ut hodierno die sententiam nostram de conditionibus confoederationis contra Turcam aperiremus, quam brevissime nunc faciendum id existimamus. Imprimis autem S. D. N. 3) divina in negotio hoc Rpcae Christianae tam salutari tamque necessario procurando pietas atque eximium studium 1) Wedlug Rp. Bibl. Czartoryskich N° 332 str. 1 — 7. 2) Data wypisana na marginesie. Pismo to układano dnia 9-go (cfr. str. 251), a oddano Legatowi 12-go (str. 253). 3) W RP.: SR. Mtis, widocznie błędnie.