perfungebatur, sed illam legationem ob constituendam cum Turcis pacem susceptam fuisse nemo sanae mentis affirmare potest. De nova propositione nuntiorum Primae Tartarorum legationis expeditio Nova Tartarorum legatio Absoluta declaratione Caietani de simulata Germanorum propensione ad belli societatem cum Polonis ineundam, exorditam telam continuo et quod nuntii terrarum a propositione Regia adhuc supersedeant, sed alii de Estonia, alii de confoederatione, alii de sacrosancta Graecorum cum Romana Ecclesia unione ante propositionem prius dicendum esse in decursu tertiae septimanae contendant, prius neminem latere volo, deinde sequentium septimanarum gesta aggredior. Die Solis quartae septimanae Nuntius Tartarorum1), qui superioris anni primo adhuc vere partim propter donativa, partim ut Cosaci ex Niepro penitus tollantur, in Poloniam venerat et cum tali sua legatione ad comitia in Regno detinebatur, tale responsum accepit: Non esse situm in potestate Regis Poloniae Cosacos ad extremum iilorum interitum profligare, cum illa latronum, non tantum ex Polonorum, sed Tartarorum etiam atque Turcarum profugis coadunata colluvies hydrae speciem referat, cui nova in locum amputatorum capita repullulant, quae non minus Polonis, quam etiam Tartaris hucusque semper fuere perniciosa. Nondum enim omnia pristinae sanitati atque vigori sunt restituta, illorum caede, rapinis, flamma, ferro inflicta patriae vulnera, quae conscripto tandem exercitu a iugulis suorum depellere coacta est Autores huius conscelerati gregis alii iam morte sua debitam latrociniis poenam solverunt, alii eandem parvo temporis intervailo perpessuri. Quare cum ea perditorum manus tantum abest, ut aliquo Polonorum patrocinio atque tutella gaudeat, ut etiam tamquam virus exitiale et pestis a corpore patriae summa vi arceatur, licere Tartaris pace Polonorum Cosacos ceu utriusque gentis hostes ad internecionem delere, et si placet, cum illorum asylo, cum vestigiis atque omni mernoria e vita penitus eradicare. Quod attinet donativa, haec Poioni etiamsi per suum nuntium veiint eisdem tanquam suis stipendiariis largiri, in hac tamen inter Casigereum et Gaigam exorta divisione, atque hinc indequae de Principatu Tauricano suscepta hostili contentione, a se id tuto et ex animi huius gentis sententia praestari non posse. Postero die alter Casigerei Principis Praecopiensis internuntius diversam a praecedenti legationem peragebat2). Hic etenim Princeps cum propterea, quod cum exercitu Tartarorum in Hungariam non penetraverat, tum alias ob causas Galgae fratri suo (qui certa Tartarica legione Turcis 1) Dyaryusz pierwszy, str. 97, dnia 2 marca. 2) Dnia 3 marca; por. dyaryusz pierwszy str. 97 — 8.