annis egit. Inde 10 septembris 1629 Cracoviam reversus, et Superior Domus s. Barbarae denuo factus, Diarium suum scribere coepit, magnamque ejus partem absolvit. Post tres annos Cracovia evocatus, Lublinum se contulit, sed mense junio anni 1636 iterum Cracoviam reversus, per aliquot menses gubernacula Domus s. Barbarae tenuit. Hoc tempore perfecit alteram partem tomus primi et secundum tomum sui Diarii. Folio 99, posita inscriptione "Junius", opus suum interrupit et sequenti mense Julio ejusdem anni 1639, die 24, Jaroslaviae, ut Philippus Alegambe testatur, annum aetatis suae 73 agens, mortuus est. Praeter nostri Diarii historici codicem alia etiam scripsisse fertur. Thomae a Kempis aureum libellum in Polonorum vertit linguam, quod opus magno cum legentium applausu saepius editum est. Praeterea carmina lingua polonica composuit, quibus haereticos prosequitur, indicem quoque ad ā€˛Vitas Sanctorum", Petri Skargae opus celeberrimum, confecit et Philippo Alegambe, uti ipse testatur, initio junii anni 1636, 65 Vitas Scriptorum S. J. Provinciae polonae, Graecium misit, ipsius Bibliothecae Scriptorum S. J. inserendas. Virtus ac praestantia nostri Diarii in eo maxime consistit, quod auctor multis historiis usus est, quorum ne vestigia quidem ad nostra pervenere tempora. Praesertim diarium P. Gaspari Sawicki ante oculos habuit ex eoque totam expeditionem Pseudodemetrii Moscoviam et fata PP. Jesuitarum, qui eum secuti sunt, descripsit. Praeterea diaria: PP. Petri Skargae, Friderici Szembek, Stanislai Krzywokolski laudat. Utebatur quoque historiis aliarum Domuum S. J. et saepe commemorat historias: Leopoliensem, Congregationis B. M. Virginis Assumptae Cracoviensis, Petri Kamocki historiam templi s. Barbarae, ignoti auctoris historiam Domus s. Stephani Cra-