76 Script. rer. pol, esse nos quoque eos qui nomen Christianum Ecclesiamque Dei maximis quibusque plurimorum populorum, ad unitatem religionis sese adiungentium accessionibus, augeri, propagarique vehementer cupiamus, eamque ob causam non solum non impedituros nos Moscum, sed etiam summopere adiuturos fiisse, si eum religionis et coniungendi sese nobisoimi desiderio potius duci, quam speciem religionis ambitioni suae praetexere, et si non simultatem, certe scrupulum aliquem, atque suspicionem alienatorum animorum inter nos et Cesaream Maiestatem iniicere studere crederimus. Sed nimirum id esse semperque ftiisse Moschorum et omnium Russorum ingenium, atque nąturam, ut nihil in vita, quam Romanae Ecclesiae religionem, quique eam retinent maiori odio ex professo prosequantur, semperque prosecuti sint. Et nihilominus ut optatum diadematis, titulorumque regiorum splendorem, vel hac ipsa religionis speciae praetexenda, aliquando tamen adipisci possint, non dubitare eos id quoque, quod unum omnium maxime execrentur, suscepturos se amplexurosque polliceri. Neque tamen praestare fere id quod polliceantur, aut certe non diutius quam optatis potiantur promissorum, et iurisiurandi religionem illis sanctam esse solere. Quod sane nun uno exemplo comprobari possit. Jam vero contra Turcam nemini Christianorum Moscos auxilio unauam esse futuros inde satis constare, non solum quod sint ceteris Christianis a se dissentientibus infestissimi, eoque quoties piis aliquibus bellis occupati essent, impedire, et a pio studio retrahere conati sint, sed etiam quod tanto a Turcis distent locorum intervallo, ut si maxime etiam aliquando forte contra ingenium suum vellent, non possint tamen incolumem exercitum ad confligendum cum Turcis educere. Nam si per ditiones nostras, nostro etiam permissu iter facere vellent, longissimum eum maximeque implicitum, et propterea diuturni temporis circuitum esse, praeter cum vero nullum transitum esse nisi forte per vastissimas Scytarurn sollitudines, quas tamen ipsis armis pervias sibi facere necesse haberent, obsistente gente ea, quae cum Turcis quidem de religione consentit, Moscos autem ipsos usque ad patrum nostrorum memoriam servos atque tributarios habuerit. Accedere autem illud quod nos per ditiones nostras nunquam illum cum exercitu transire pati possimus, esse enim homines, qui vivere rapto, et iniurias passim qua eunt inferre consueverunt, populos contra nostros iniuriarum impacientissimos. Itaque in ipso transitu satis Mosco cum populis nostris esset belli futurum. Atque ob eas causas maiores nostros impedire hanc Moscorum ambicionem summo studio solitos esse, ac alios quidem aliis modis obstitisse. Divum autem Sigismundum parentem nostrum, non solum gravibus verisque rationibus apud Christianos Principes Moschi conatus impedivisse, sed armis etiam contra eum sumptis invisam esse Deo vanam religionis simulationem foelici victoriae successu docuisse, divumque Maximilianum Sermi Rom. Regis avum, licet Basilio Moscorum Duci huius, qui nunc Moschoviam obtinet patri, diadema itidem per similem religionis speciem affectanti, auxilio esse statuisset, re tamen explorata, et probe ex principibus Moscoviae vieinis maximeque maioribus nostrae comperta, atque cognita, quantopere scilicet in ritibus suis Schismaticis amplectendis pertinax, et a Romana Ecclesiae doctrina, aversa, atque aliena ea gens esset, tum quam esset ad deficiendum recidendumque propensa et parata, non solum auxilio et authoritate adesse deinceps nołuisse, verumetiam modis omnibus illi ipsi Basilio, ne quod ambiebat adipisceretur, obstitisse. Quod idem quum haec quoque Caesarea Maiestas propter varias magnasque necessitudines, quae illi totique domui Austriacae nobiscum intercedunt, et propter antegressa maiorum suorum exempla merito facere debere videatur, posteaque authoritate sua Moscho patrocinari dicitur, nemini nos id alii, quam Sermo Rom. Regi fratri Maiestatis eius germano significandum putavisse, propterea quod eum nos non in soceri magis, quam patris loco habeamus, eiusque observantissimi simus, amoreque eius et benevolentia paterna magnopere