64 Script. rer. pol. semotis arbitris de negotio Ducis Moschoviae retulit litterasque dedit, quas debita reverentia Sacrae Mti Vestrae mitto. Summa autem haec est. Dux Moschoviae miris modis ambit a summo Pontifice insignia Regalia et titulum asserens se velle cum occidentali Ecclesia coniungere, et reiectis Graecorum dogmatibus, ad Ecclesiam Romanom redire. Eius hanc voluntatem et si Cesarea Mtas litteris et per Oratorem suum diligenter promoveat, tamen tanta est Sacrae Mtis Vestrae, apud hanc Sedem Apostolicam autoritas tantaquo amplitudo, ut Pontifex pro paterno suo erga Mtem Vestram affectu, nihil in tanto negotio decernere velit, nisi prius Mtis Vestrae animum ea de re exploratum habeat, deditque negotium Rmo Cardinali, ut ea de re Sacrae Mti Vestrae diligenter scriberet, et ut Mtas Vestra pleniorem informationem de toto negotio habeat. Exempla condicionum et litterarum Mti Vestrae domino meo clementissimo mitto. Datum Romae XVIII Novembris A. D. 1552. Idem; Joanni Przerembski R. P. Vioecancellario: Reverende Domine Domine benefactor colendissime. Decreveram Servitorem meum cum litteris Rmi Cardinalis Maffei de rebus maximi momenti scriptis ad Maiestatem regiam dominum meum clementissimum ablegare, verum dum ei eąuum tanto labori idoneum undique conquiro, oportune sese quidam Presbiter obtulit, qui has Cracoviam usque perfert, ut inde ad S. Mtem transmittantur. Optarem vero maiorem commbditatem tabellariorum mihi dari, ut Maiestas Regia de rebus, que hic gerantur, per me quam saepissime certior fiat. Ex litteris quas ad Mtem Regiam dedimus Dno tua Rnda copiosius intelliget, quid dux Moschoviae per Oratorem suum efficere conetur et quantam rationem, in tam magnis rebus Regiae Mtis summus Pontifex habere videatur, ita ut non necesse habeam eadem his litteris repetere. Tantum a Dne tua Rnda maiorem in modum oro, summae ei curae sit ut Regia Mtas primo quoque tempore summo Pontifici rescribat, et sententiam suam aperiat, ne quid contra mentem et voluntatem Mtis suae longa mora decernatur. Multa mihi ea de re Rmus Viceprotector semotis.arbitris communicavit, qui etiam nullum genus humanioris officii erga me praetermittit, et digito in Consistorio Oratorem commonstravit, cum Cardinalium favores et sentencias prehensaret. Et certę Pontifex maximam laudem et gratiarum actionem meretur quod autoritatem nostri Pontificis tanti apud se faciat, eiusque rationem inprimis censet esse habendam. Vocavit me nuper ad prandium Rmus Cardinalis Medices ubi data opera sermonem de Moschovitis intulerat volebatque ex me de institutis ac moribus Moschovitarum informari, Ego statim Commentarios domini Sigismundi ab Erberstein, quos mecum Vienna Romam apportaveram adferri iussi itaque legens avidiuscule, cum ad illam paginam peirenisset in qua scribitur Ducem Moschoviae nulli homini infensiorem esse quam Summo Pontifici, quem non nisi Doctoris titulo dignetur abiecto libro cepit stomachari nec ulterius legere voluit. Summus Pontifex decreverat legatos mittere ad stabiliendam pacem inter hos Principes, qui se mutuis gladiis magno Christianae malo conficiunt, sed iam videtur mutasse consilium, quod imperator piane a Concordia abhorreat. Interea dedit negotium quibusdam Cardinalibus quorum eruditio clarior est, ut de reformando ecclesiastico statu, tollendisque abusibus diligenter consultarent, iamque multa decreverunt, quae postea frequenti consessu Cardinalium comprobabuntur publicabunturque. Accepi a Rmo Cardinali Augustano et ab aliis Be rebus gestis Serenissimi Sigismundi Augusti Poloniae Regis. Kodex jedną ręką pisany mieszczący akta od 1552 — 1558 był własnością samegoż króla. W podobnej oprawie posiada jeszcze biblioteka tom 2gi i 3ci tego zbioru: Transsylvanica 1552 — 1554; Lwonica odnoszące się do samej wyprawy pozwolskiej 1557.