manu subscripsit. Quod actum est in castro crac. feria tertia festi Sctae Mariae Nivis. Anno domini eodem millesimo quingentesimo qninquagesimo. b) Petrus Kmita.... oblatam esse nobis minutam authenticam sigilla tam sigillo iudicis terrestris Syradiensis ex actis conventionalibus Pyotrkoyiensibus, infrascriptae limitationis causarum. Cuius limitationis tenor est talis. Actum in conventione generali Pyotrkoviensi feria secunda in crastino festi Sctae Margarethae. Anno domini 1550. Sacra Regia Mtas propter ardua reipublicae negotia nec non temporis angustiam et instantes dies ac tempora quibus omnia iudicia sisti, feriari ac silere solent cum dominis consiliariis regni habito mutuo consilio, authoritate et motu regis ac de consensu ipsorum dominorum consiliariorum omnes et singulas actiones, actiones et causas quarumlibet personarum status et sexus utriusque de colloquiis terrarum seu palatinatuum regni per motiones, remissiones, apellationes seu ex quacumque alia causa dumtaxat in colloquiis practicatas iam hic devolutas ad conventionem modernam; nec non causas per suam Sacram Regiam Mtem proprio motu seu de consensu partium hic ad conventionem modernam de terminis suis regalibus remissas nec non a iudicio regali assessorio ad praesentiam regiae Maiestatis appellatas et pendentes ac indeterminatas atque hic quomodolicet occupatas hinc ad conventionem generałem regni ubicunque celebrandam transferre et limitare ac prorogare dignata est et praesenti limitatione prorogat, differt praesentibus. Et habent habebuntque praefatae partes terminum et terminos in conventione generali regni proxime ubicunque in regno celebranda iuxta ipsarum partium cittationes, concittationes, adcittationes, remissiones, motiones, appellationes decreta et acta. Causas vero et actiones omnes et singulas quorumvis personarum status et sexus utriusque omnium terrarum et palatinatuum a quibuscumque iudiciis terrestribus et castrensibus et tribunalibus, a quibus fuerat sive indifferenter sive simpliciter ac directe provocatum, vel ad colloquia vel ad colloquia generalia seu terminos generales terrarum vel ad conventionem generalem Regni modernam per viam motionum, appellationum vel remissionum, suspensionum, cittationum, adcittationum, seu alia quacumque de causa devolutas et quaecumque adhuc devolventur ac interim cadentes et pendentes et in colloquiis generalibus non erant practicatae, quas omnes Mts sua ad colloquia proxima illarum terrarum in quibus terris agitabantur proxime futura remittere dignata est et remittit praesentibus. Qua colloquia non obstantibus defectibus proclamationum binarum in binis terminis in omnibus terris et palatinatibus, nihilominus tamen celebrari debebunt a iure consuetis temporibus. Et habent et habebunt praedictae partes omnes et personae quarum interest terminos suos in causis suis in colloquiis generalibus illarum terrarum proxime et immediate post praesentem conventionem celebrandis tales, quales habere debuerunt in colloquiis generalibus si celebrata fuissent ante modernam conventionem secundum ipsorum terminorum exigentiam, nec non propositiones, responsiones, controversias, decreta, motiones, appellationes, cittationes, adcittationes, remissiones, limitationes et acta omnia respective obloquentia et de his omnibus fusius canentia. Eo tamen adiecto et specialiter interposito, quod si in aliquibus terris et palatinatibus post praesentem conventionem ante aliam proximam conventionem generalem regni proxime celebrandam colloquia generalia in locis solitis non celebrarentur vel non determinarentur: extunc tales causae et actiones ad conventionem generałem regni proxime faturam cum toto effectu earundem redibunt et devolventur, vigore praesentis limitationis. In qua quidem conventione generali Regni proxime futura et ubicunque locorum in regno celebranda in defectu colloquiorum seu terminorum generalium in terris et palatinatibus regni respective celebrandorum partes omnes