52 Przypisy do dyaryusza sejmu krak. 1553. 53 Lente prorsus, quum in decernendo, tum in exequendo in Polonia negotia publica regni procedunt. Idem enim cum legatis quoque eis accidit, qui comitiis proximis ad Concilium Tridentinum ut irent, deputati fuerant. Nam illi quoque nondum se loco moverunt. Et a vicesimaquinta Januarii hucusque in conventu praesenti non modo de republica nihil est actum, sed ne inceptum quidem, perinde enim atque in velitatione bellica secularis nobilitatis status cum ordine. sacerdotum ecclesiastico de certa religionis parte, controversia mota, conflictantur: de judicio et poena haereseos videlicet. In qua nobilitas regem cogere vult ut modum judicii ejus et potestatis statuat, quod nisi fiat, infectis se rebus ex conventu discessuram minatur. Dissidii huic causam praebuit Episcopus Cracoviensis, qui hominem quemdam secularem haereseos a se reum factum, indicta causa, excommunicavit fortunisque simul et honore mulctavit. Petricoviae 21 Februarii. dedimus literas, nos apud Poloniae Regem et Consiliarios regni delectosque aulicos in causa petendi apud Turcas subsidii audientiam habuisse. Ad petitionem nostram heri insperatam responsionem accepimus. Cujus exemplum sub lit. A. his et adjunximus ita uti ea nobis in scripto est repraesentata. Habet Mtas Regia expeditionem hoc in negocio nostram. Officii autem nostri esse duximus, quae vel ex sermone quorundam hominum intelleximus vel ex actionibus Polonorum certis per conjuncturam collegimus, ut ea paucis ad reg. Mtem Nostram perscriberemus. Scripsimus proxime Mti Vrae ita, ut audieramus ex magnis viris praecursorem designatorum hic antea Oratorum ad principem Turcarum, salvi conductus obtinendi gratia a Rege Poloniae praemissum esse. Hic, ut certo comperimus, paucis post Epiphania praeterita diebus ex Russia se in viam dedit, ut eum deinde Oratores illi ad inducias faciendas consequantur. Sed nunc certius hanc rem cognovimus, hominem videlicet eum pacis paciscendae causa, si eam Turca concedat, legatum esse, ut ea forte allata, oratores postea cum muneribus (nolumus enim tributum dicere) in Turciam eant. Nobis propter hanc potissimum causam responsum finale Mti Nostrae dandum, videtur esse delatum. Quamvis aliae quoque accedunt rationes, quae, quia antea a rege Poloniae Sigismundo patre, laudabilis recordationis in responso Mtis Caes. per dominum Alfonsum de Arragonia oratorem imperialem 1544 dato, ac rursus deinde in scripto alio eidem Mti Caes. in quodam Imperiali conventu ab eodem rege per nuncium suum exhibito, fusissime sunt expositae: utriusque ejus scripti exemplum Mti Nostrae sub lit. B. et C. mittimus. Ea scripta mecum ego Langus Praga nuper attulissem deliberationis plenioris gratia, si rem istam tractandam esse praescivissem. Putamus tamen ea quoque in Mtis Nostrae Cancellaria conservari. Porro opinio nostra est: si pacem Poloni per nuncium praedictum obtinuerint, de qua adhuc proximi regis temporibus ad moderni regis vitae tempora, actum esse cum Turcis ipsi dictitant: pacem eos ex parte sua servaturos esse. Neque intelligimus, quo modo subsidium aliquod Mti Vestrae in hujusmodi casu, induciis per regem suum jure jurando confirmatis, ferre possent. Nam illud quale sit, quod magnus hic vir dixit, nonvidimus: potestatem fore equitibus polonis, tamquam liberis in libero regno hominibus, sub Vra Mte ejusdem Vrae Mtis stipendiis militandi, ita ut nos milites eorum habeamus, ipsi nostram pecuniam. Tum autem hoc, quod ab Episcopo certo est dictum verbum, incertae et fluxae est fidei, quod temporiet fortunae servire videatur: Si serio rem adversus Turcas a Mtate Nostra regia agi cernat, suasorem se et auctorem regi suo futurum, ut etiam induciis cum infideli principe pactis, non servata illi fide, consilia, opes et vires suas cum Mte Nostra conjungat. Polonorum plerorumque frequens vox est: quum Principes Christiani uniti contra communes hostes fuerint, se minime postremos futuros. Sed hoc in ora-