cyacyi rzuca światło na usposobienie Polaków względem wojny tureckiej i przymierza z Austryą, niemniej na pokojową politykę Zygmunta Augusta. - Rzeczy mniejszej wagi opuszczamy z listów. Petricoviae 14 Februarii. Dignetur SRM. gratiosissime scire, Petricoviam nos huc, quarta hujus Februarii venisse et nulla interposita mora per Comitem Tarnoviensem petitionom nostram, sicuti eam in oratione nostra proposituri eramus, Regi Poloniae in scripto, ita ut praescripserat, propterea quod ante publicam salutationem et audienciam sine suspicione hominum sinistra, secreto cum Mte Sua colloqui non possemus, insinuasse, ejusque sententiam et beneplacitum de ea requisisse. Qui libello laudato unicam particulam de censu annuo Transsylvaniensi pendendo omittendam et orationem apud Mtem Suam atque regios consiliarios et delectos aulicos publice habendam censuit, tempus audientiae talis die duodecima ejusdem, in qua oracione cum cura et veritate simplici juxta Mtis Vrae instructionem ad persuadendum composita, ita verba facimus, ut auditorem animi permoveri viderentur. Nam id praeter attentionem vultus et suspiria eorum frequentia declararunt. Incepimus statim cum episcopis et proceribus ad partem singillatim, ad causam illis commendandam, ita ut Mtas Vra voluit agere. Hucusque ex eis quidam nobis ingenue significarunt, verum esse, quae a nobis dicta sunt: omnia pericula nostra pericula sua et pactionem, quae eis cum Turcis ad hunc usque diem fuisset, non foedus sed laqueum esse. Mtem Vram recte insistere via et petitionem justam, piam, necessariam proponere sed Polonis maximas difficultates aliunde quoque objici. Primum a Valachis et Moldavis, quos certum esset in procinctu belli esse, non adversus homines alios, quam Polonos; secundo a Tartaris Chersonensibus sive Precopensibus, qui contra inducias pactas, aestate proxima, concittati a Turcis in regem suum ejusdemque ditionem essent. Tertio a Moscis, quorum Dux victoria adversus Tartaros casanenses, quam est pridem adeptus, insolescens, inducias cum Rege Poloniae initas vix ad finem servaturus esse videatur, belli causam ex eo quaerens, quod Poloni titulum ei Caesaris tribuere detrectent, quem patrem suum a Divo Maximiliano Caesare a sede Kijoviensi (quae olim Ruthenorum regia fuit et hodie sub ditione regum Poloniae in Lithuania est) consequutum esse asserat, ejusque rei literas Caesareas jactitet et ostendit. Unde adeo sit factum ut nonnulli homines ex Polonis mea Sigismundi a Herberstein opera literas ejusmodi impetratas esse dixerint et crediderint. Id quidquid est suspicionis et vanitatis, a nobis est certis argumentis facile confutatum, ita ut omnia fieri non potuisse ostenderimus. Nos quum Polonos discrimine Turcico plus quam periculis aliis moneri intelligemus, non omisimus neque omittemus eos admonere ut quo pluribus gravioribusque circumveniantur difficultatibus, eo magis societatem pacis et belli adversus Turcas tamquam capitaliores et principaliores hostes, nobiscum complectantur: quid de petitione nostra decreturi sint, expectantes. Proximo conventu Piotrcoviensi ab ordinibus Regni Poloniae suffragiis communibus statutum fuerat, ut legati ad Turcam de pace petenda mitterentur, cujus legationis princeps designatus fuerat Martinus Zborowski nunc Palatinus Calissiensis. Sed non ita pridem eques polonus, tamquam precursor ad Turcarum principem est missus, qui ab eo, oratoribus destinatis salvum conductum impetret. Praecursoris ejus reditus ad Quadragesimale proximum tempus expectatur. Res ista judicio nostro non admodum legationi nostrae officeret, si Poloni animum ad societatem nobiscum de pace et bello cum Turcis agitando faciendam adjicerent. Pacem enim illi non minus pro nobis quam se ipsis, si ita Mti Vrae placeret, ut eis consensum et oratores suos adjungeret, petere possent.