ad quae statim, ut justa Diuo parenti nostro persoluissemus, nobis proficisci deliberatum fuerat. Interesse enim Regni nostri videbamus, vt maturarentur Comicia, quo facilius impendentia pericula, semota qua uis cunctatione propulsari possent. Oaeterum qui venerant ex Maiori Polonia Consiliarij, ad exequias Diui parentis nostri, supplices a nobis contenderunt, vt prorogaremus Comiciorum diem (, quod sub id tempus impediri dicerent homines, domesticis laboribus et re sua familiari tuenda. Simuletiam et reliquorum Senatorum et totius Equestris ordinis nomine, nobis promiserunt, expedita nobis fore 2) omnia, si tantae voluntati Senatorum et Equestris ordinis maioris Poloniae cessissemus. Nos etsi videbamus, parum grauem hanc esse causam prorogandorum Comiciorum, quod qui Nuncij electi essent, ea forent conditione 3), vt non defuturi essent eis Villici, per quos frumenta conuehere et rem suam familiarem tueri possent. Quid autem futurum esset, si qua necessitas postularet, vt juxta Regni constitutiones, expeditione generali decreta, viritim omnes insurgerent: qua quidem expeditio, sub hoc messis tempus, fieri plerumque consueuisset. Censebamus itaque publicam necessitatem, rebus ijs priuatis anteponendam esse. Sed ne cui tum prefractius tueri sententiam nostram videremur, dimoueri nos de ea passi sumus, atque ad proximam dominicam post festum sancti Lucae, Comiciorum tempus prorogauimus, ea spe maxime illecti quam nobis ostenderat Reuerendissimus dominus Archiepiscopus Gnesnensis, caeterique Senatores maioris Poloniae, minore tum negocio nos ea quae ad Regni tranquillitatem pertinerent confecturos, Itaque Comiciorum diem, aduentu nostro ipsi praeuertimus: ac Spiritus sancti auxilio inuocato, retulimus ad Consiliarios Regni nostri et terrarum Nuncios, ijsdem de rebus omnibus de quibus ad minora Comicia Nuncios nostros miseramus: simul etiam paratos esse nos ostendimus, fidem per nos datam liberare, ac Jura, priuilegia, libertates, communitates, siue publice, siue priuatim, quibuscunque concessas confirmare et executioni debitae mandare: et exemplum confirmationis per nos faciendae, produci fecimus 4), vt terrarum Nuncij diligenter 1) Videbant enim comitia haec nec recte indicta esse praesertim non vocatis ad ea Ducatuum incolis quibus intererat, nec bene confici posse prout re ipsa comprobatum est. 2) Nec certe M. E. promissis frustrata fuisset, expedita illi omnia fore, si tantae Senatorum et equestris ordinis voluntati in reipublicae rebus maximis iisque necessariis (quarum inferius fit mentio) stetisset. 3) Non res familiaris illis majori curae fuit, quominus ad ea comitia venire nollent, qui gravius ferebant et Kegis adventum (cui obviam ire parati erant) celatum illis fuisse et justa mortuo regi insciis illis indicta, peractaque; volebant enim ipsi iis interesse, eaque de re imprimis in his comitiis expostulabant sed pro postero ordine indicta comitia ceteris regni ducatibus neglectis. 4) Exemplum literarium quidem exhibebatur, non vero libertatum restitutio, non jurium executio, non errorum reformatio fiebat, quae omnia senectute patris decrepita, turpiter variata fuere, sed solum exhibebatur vetus illud: pollicemur.