98         ANDREAE CIESIELSKI immortalibus exoptamus, pariter et collegis tuis, ingenio ac vir-tute praestantibus viris. Et quia hunc pulcherrimum laborem pro communi salute patriae, pro libertate publica, pro honestate, pro pace et fortunis, pro cunctis denique nobis perferendum suscepisti, danda tibi erit opera, ut ad ea omnia conficienda eam quoque, quam debes et potes, insignem diligentiam suam et omne studium conferas, quo patrocinio et consilio tuo omnium utilitati et publicae saluti fiat quam maxime provisum et pro-spectum. Ne autem et ego, municeps tuus nobilis, nihil man-dasse tibi videar, qui Schadkoviae, in celebri illo particulari nobilitatis conventu, adversa impeditus valetudine, publicae consultationi adesse non poteram et ea, quae mente conce-peram, declarare praesens, amor meus erga patriam singularis et tua affinitas iure suo extorsit, ut scriptis suis ea mandare non sum gravatus, quae hac tempestate potissimum necessaria existi-mabam; quae tu, si probabuntur, pro sua auctoritate, fide, integritate et constantia ita promovenda suscipies, suscepta vero pro temporis et neccessitatis ratione summa perseverantia tran-siges, quo patriae nostrae dignitatem, libertatem, utilitatem ac salutem propriis suis commodis et rationibus privatis anteposuisse nec aliqua in parte illi defuisse, aut vim ac minas alicuius exhorruisse videaris. Ac ut ad rem destinatam nostra festinet oratio, hae quaestiones infrascriptae, tibi, legato et custodi libertatis nostrae, pro loco et officio suo in corona et consessu conventionis vel proponendae sunt ob necessitatem vel propositae ob consilii tui et ingenii non mediocrem gloriam commoditate temporis ad id sumpta in hunc sequentem modum studiose discu-tiendae. Ad equites legatos, ad conventionem varsoviensem publice designatos et declaratos, de regni defensione et iustitiae administratione oratio. Tanta olim maioribus nostris fuit cura et studium, equites, sanciendae et conservandae reipublicae, ut si eorum praeceptis institutisqne atque praescriptis legibus nostram praesentem fluctuantem rempublicam formaremus, nihil laboraremus ac felicem profecto meliusque consfitutam illam et incorruptam magisque liberam et quietam haberemus et conventionum rarior esset usus et sensuum capitis nostri perturbatio figendo ac refigendo, con