704         dialogus II nec iniuria; sed bellum certe nunquam bellum est: sive vincas sive vincaris, calamitatem, vastitatem et miseriam summam ex bello refers, quot hominum millia utrinque cadere necesse est, incen-duntur villae, civitates, liberi autem in matrum ulnis, uxores in ma-ritorum sinu confodiuntur aut in servitutem abducuntur, breviter summa infelicitas bellorum finis est, quemcunque sors, quae imprimis dominatur, exitum dederit. Revoca in memoriam et tecum reputa, quam miserum est cuivis nostrum, si inimicum, si turbu-lentum aliquem vicinum habeat, quantumvis ille et viribus et aliis rebus omnibus inferior sit; si par sit, multo maius, si supe-ret me potentia, tum demum vere miser sum. Si privatim haec tam solenta cerba accidere, quid existimas evenire, cum tantus tam-que potens hostis nostrae amicitiae tesseram remittit! Deus optime maxime, haec a nobis mala omnia repelle et nostris hominibus hanc mentem largire, ut non alium, quam honestum regem evo-cent, in sapientissimi, liberalissimi, iustissimi, humanissimi caesaris sinu castissime et sanctissime educatum adolescentem et ad omnem comitatem et virtutes paternas egregie informatum. Amen. [Peregrinus]. Plane persuasisti, ut neminem fore huic Reip. commodiorem atque honoratiorem regem existimem. Quare quod felix, faustum fortunatumque sit, i, bone, quo virtus tua te vocat, i pede fausto et da operam, ut fratribus tuis huius tam praecla-rae ac salutaris sententiae auctor et suasor sis. Vale.