Dialogus I de regis Poloniae electione. Interlocutores: Polonus et peregrinus. Polonus. Rex noster mortuus est. Peregrinus. O factum male, o miseri Poloni! nihil mihi acerbius nuntiare potuisti: utinam hic mihi dies nunquam illuxis-set tam tristis, tam funestus! — Equidem pro eximio amore, quo nobilissimam hanc gentem a primis adolescentiae meae annis praeter caeteras nationes complecti coepi, omnem fortunam ve-stram proprie ad me pertinere puto. Quare, si qua vobis cala-mitas impendet, ea certe communis mihi vobiscum erit. Nam ut vides, singulari vestra humanitate invitatus, patriam meam sponte deserui et hic domicilium fixi, ut inter homines, virtutum omnium et verae nobilitatis ornamentis clarissimos, quod reliquum est vitae, iucunde in summo otio atque animi tranquillitate transige-rem. Sed magnopere vereor, ne regis interitus nostrae huic dul-cissimae patriae — neque enim iam aliter loquar — exitum afferat. Restat tantum, ut supplices Deum precemur, ne nos tantis malis involvi patiatur, quanta vivo adhuc rege omnes paene ordines uno ore ominari videbantur. O quam alieno tempore rex nobis ereptus est! Polonus. Quid tu mihi muliebriter nostrae Reip. calamita-tem, quae nulla est, defles? Nulla est causa, quamobrem regis mortem magnopere doleamus: mortalis fuit, ut tu, ut ego; vivere perpetuam sic vitam non potuit. Sunt ex nostris non pauci viri graves et magno rerum usu praediti, qui laetitia potius, quam dolore ullo obitum eius prosequendum existiment. Nec desunt illis suae quaedam rationes, quas tamen ego hoc loco non com-memorabo. In quibus una illa non incommoda videtur, quod aiunt, si quid moriendum illi fuit, plane in tempore nunc eum obiisse, cum omnes externi principes, si qui forte hostili in nos animo sunt, aut bellis aut aliis difficultatibus sunt implicati, ut etiamsi maxime velint, non possint nobis incommodare; habent enim omnes, quod domi suae agant, et plus, quam vellent, habent. Peregrinus. Non dubito haec vere dici; sed quis est, qui nobis male cupiat aut bello appetere conetur? Ego sane non dispicio ex vicinis regibus ullum tam male sanum, qui nulla de