XXXII b. Dialogi1 de regis Poloniae electione. Lectori s al. Aristoteles, philosophus gravissimus et acutissimi ac plane divini vir ingenii, etiam male philosophantibus magnas habendas esse gratias censet, quod veritatis investigandae occasionem aliis praebuerint. Sic nos, sicubi offendimus, lector optime, vel hoc nomine gratiam meremur, quod tibi praeeundo, ne tu quoque ad eundem scopulum impingeres, quam declinares viam, demon-stravimus.Vale et patriae pro virili tua parte consule atque im-maturum hunc duorum dierum foetum seu abortum potius beni-gnis oculis aspice et si turpis est, casum eius pro tua humani-tate misericordia potius, quam indignatione atque odio prose-quere. Vale iterum. Auctor de se ipso. Sarmatiam patriae antetulit carisque propinquis          2 forti de sanguine cretus, Virtutes gentis libertatemque secutus. Quare vale, o dulcis patria! Haec patria, haec fesso requies mellita laborum Obtigit, hic cara est coniunx, hic pignora cara. Et bonitas et amor, pietas, concordia, rerum Copia, Musarum chorus atque intonsus Apollo Atque fides habet has terras; hic sunt bona cuncta, Quae bona percaro cupiat nutricula alumno. Laudibus ingenii cunctis et fortibus ausis Consilioque gravi praestans gens, inclyta bello, In gremium me conde tuum: tecum mihi vita Dulcis erit semper, tecum mihi mors quoque dulcis. XXXHb. Z rkp. biblioteki Ambrozyanskiej w Medyolanie D. 208. Inf. 1 ,Dialogus' rkp. 2 Poniewaz autorem tych dyalog6w jest, jak się zdaje, Andrzej Dudycz, moznaby przeto ten wiersz tak uzupemic: [Duditiorum vir] forti de sanguine cretus.