AD GALLOS ET SARMATAS ORATIO         613 vestra hoc iam fine recedendum sociosque ita in incerto dese-rendos vobis esse existimetis, non levi iniuria vosmet ipsos ac nomen vestrum afficiatis et variis incommodis res vestras in-volvatis. Neque vos, Sarmatae, aliud speretis, si ea tam fatali profectione regis vestri et absentia non perpetua, sed tempora-nea ita offendi velitis, ut nec statum alterius foederati vobis re-gni adeo afflicti et in ruinam procumbentis, cui necessarie hoc tali adventu subventum est, attendatis, nec admonitiones ac po-stulata regis paterna non surda aure praetereatis. Verendum enim, ne non solum regem, sed etiam Dei ipsius, qui vos hactenus tuetur, gratiam et consilium, quod humanis consiliis sapientius est, a vobis excludentes vos et Rempublicam vestram in sum-mas difficultates et miserias deturbetis. Portus, qualisqualis est, quem tenetis, melior et tutior est, quam is, quem ignoratis et quo quaerendo in omnes tempestates incurrendum esset. Prae-stat vel aegram ducere vitam et sperare meliora cum hoc, quam cum alio subito extingui et interire. Quod ne utrique faciatis, sed voluntati divinae ac moderatis-simis consiliis vestris innixi, non tantum res vestras proprias, sed etiam communes, cum iam alterutrorum utrorumque propriae sint, procuretis et componatis ratione, non affectu, consilio, non cu-piditate, per vos ipsos vos rogo, moneo et obtestor, per ve-stram salutem et famam nominis vestri, per caritatem liberorum et sanguinis vestri, per fidem vestram, quam Deo, regi, patriae et vobis ipsis debetis. Hoc nunc a vobis, Gallia et Polonia, tan-quam a fiberis suis matres lacrimabundae petunt et contendunt. Hic enim iam est terminus, haec periodus, ut aut de his omni-bus brevi in sempiternum periclitemini, aut ea omnia et vos ipsos vobis, reipublicae christianae perpetuo conservetis. LXI. Rozmowa o odjeździe z Polski regis christianissimi Galliarum et Poloniae etc. Gąska z św. Bartłomiejem. Gąska. Pomóż ci Bóg, św. Bartłomieju. LXI. Z rkpsów Gn. i Os. 168.; tłómaczenie łacińskie w rkpsie Muzeum Brytańskiego (Br.) Add. Ms. 8778.