612 PROBI VIRI utrique mortis comtemptores, utrique dedecus per mortem et vulnera fugientes, utrique laudis amantes, utrique non moenibus urbium, sed pagis, praediis et arcibus vestris continemini, utri-que non mercatores, sed milites, utrique equitatu praestantissimi (etsi Poloni equitatu, Galli peditatu vos mutuo vincitis), utrique libertatum vestrarum propugnatores acerrimi, utrique magis in-genua virtute, quam legum severitate, minus metu, quam bene-volentia in officio permanetis, utrique humanitatis cultores; apud utrosque prae caeteris in orbe nationibus regum aulae splendore, numero et multitudine nobilium frequentissimae et celeberrimae sunt; apud utrosque sui reges et divino prope cultu coluntur et tanquam patres amantur. Neque res est, quod ignari dicunt, in Gallia reges pro libidine imperare, in Polonia servos esse; utrobique enim regum sors, ius et potestas eadem est. Nam, et si in Gallia nascuntur, tamen non quod eis libet, sed quod iura dictant, sibi sumere solent; et si in Polonia eliguntur, tamen eo-rum auctoritas et maiestas non tam est legibus circumscripta, quam septa et munita, ut tanto magis colantur, quanto magis a potestatis absolutae suspicione abesse videantur. Hinc sunt apud vos, Gallos, parlamenta, consiliarii magni et sanctioris con-silii, quod privatum dicitis; apud vos, Polonos, senatores eccle-siastici et saeculares, officiales regni, curiarum et terrestres, utro-bique ad reges colendos, iustitiam procurandam, ordinem poli-ticum, libertatem et salutem publicam conservandam constituti. Hae sunt verae, hae genuinae similitudines, quas in vobis ac moribus vestris homines non excordes, non malitiosi contuen-tur, e quibus de amplitudine eius coniunctionis vestrae ac felicitate sapienter iudicant ac decernunt. Quae quidem coniunctio vestra, si non nunc tantum coepit, sed et ante multos annos fuit inter vos, cum vos, Galli, cum Sarmatis et Slavis plurima orbis regna occuparetis (ut hoc vetustissimi quidam annales tra-dunt) et inter vos partiremini, cui valde mirum esse debeat, si denuo ad studia et amicitiam antiquam, ad societatem veterem colendam revertamini, praesertim et Dei nutu et consilio (nam quid sine eo in hoc tanto actu gestum est?) ac ordine et revo-lutione rerum vos ad eam revocante ac eam inter vos stabiliente firmis fundamentis ? Neque autem fieri ullo modo posse, o Galli, putetis, quin si post eum regis vestri e Sarmatia ad vos adven-tum hic consistendum atque ab amicitia et coniunctione mutua