LX. Probi et Galliae ac Poloniae amantis viri ad Gallos et Sarmatas oratio. Si quod unquam fuit tempus, fortissimi Galli et Sarmatae,, quo ego et pietati erga vos meae et rebus pernecessariis vestris satisfacere debui, nunc illud profecto est, cum rex vester com-munis, Henricus Francus Valesius, primum ex Andium duce rex Sarmatiae creatus, mox et Galliae rex haereditate factus, ita su-bito e Sarmatia in Galliam excessit. Qua re cum vestrum alteri nimis animum despondisse, alteri non mediocriter sustulisse videamini, putavi me hoc debere et gloriae Dei, ne cum is prin-ceps divino munere ac providentia vobis contigit, si quid ea ex re vobis periculi aliqua imprudentia vestra acciderit, Deo impu-tetis; putavi et nationibus deberi vestris, quibus sum deditissi-mus; putavi conscientiae et virtuti meae, ut vobis animi mei sen-tentiam aperirem. Verebar enim, ne si e diversitate consiliorum in contrario studio incumbatis, regna haec, quibus continemini, in his acerbitatibus, quibus abundant, gravioribus adhuc malis involvatis, e quibus aut nunquam aut sero et maximo negotio vestro vos extricare poteritis. Non quod consiliis meis, qui utrique et prudentia et iudicio polletis, opus habeatis, sed quia tam impotens amor im Rempublicam et vos meus est, volui etiam mihi aliquid sumere, ut illi, qui male valentibus, etiam ignari artis medicae, quae possunt, solatia adferunt, et saepe evenit, ut maximi morbi et nullis pharmacis curabiles olusculis curentur. Quod ut ne ingratum vobis sit, sed ut aequo animo ea auscultare velitis, magnopere peto. Hoc enim vobis utrisque demon-strabo, regem hunc non exitio, sed saluti et gloriae vestrae a Deo datum esse, ac ideo his gradibus duci, ut et ille clarissimus es-set et vos ex eo maiora ornamenta et utilitates perciperetis, cum iam his regnis imperet, quae ita inter se coniuncta, mutuo maxima emolumenta capere possunt. Sed has res tantas cum ple-rique non ita consideratis, in duos maximas errores utrique impegistis: Galli quidem, quod hunc principem in maxima gloria, LX. Druk wspdkzesny.