CUM IN CONVOCATIONE VARSOVIENSI 561 maius peccatum, quo in civilem societatem, quam, quo in Deum ipsum peccatur? Itane iam contra praetorem verba facere non licebit, licebit autem contra Christum, Deum et Salvatorem no-strum, decreto publico impune maledicta et blasphemias fundere? Itane iam et nos lapideos esse vultis, ut sensum omnem non solum pietatis, sed etiam verecundiae deponamus, et vos de vo-bis aliorum hominum iudicium contemnere potestis ? Neque enim soli sumus, qui a vestris oppugnamur: sunt et vestris1 sui manes, sunt persecutores, idque vestrates: scilicet et nos pati possumus in eo nullam esse2 conscientiam? Unde originem sumit conscientia? — Nimirum a Dei cultu. Vultis caetera omnia subesse legibus, solam religionem et cultum Dei exlegem vultis esse? Ac si dicatis: „Non est liberum cuique non agnoscere magistratum: nosse vel non nosse Deum, colere aut non colere liberum cuique esto": unde magistratus habet auctoritatem, si non a Deo? Quodsi cuique liberam de Deo sententiam permittetis, quae erit aucto-ritas politici magistratus, sublato Deo? quid erit Respublica sublato magistratu? Pudet me hac de re tam crasse loqui, tacere non possum, quando eo audaciae deventum est, ut ea, quae simplices libertatem esse putant (sed horrenda est servitus), urgeantur, exspectantur (s). Veniam mihi et Deus et omnes probi dabunt, quod in ea materia eo genere dicendi utar non, curiositate quidem ulla, sed amore gloriae Dei et salutis patriae; sed ad vos redeo, ad quos coepi. Dicite mihi, quid sit ista vestra confoederatio? Ego quidem sta-tuo christianam confoederationem inprimis omnem esse debere pro gloria Dei, pro legum integritate, pro salute Reipublicae, pro intendendo, perficiendo eius statu, pro morum emendatione, pro libertate, pro fama et gloria gentis; hanc vestram confoederatio-nem si ostendo omnia contraria in se continere, confoederationis nomine eam indignam esse vos ipsi iudicabitis. Primum non est ab omnibus facta, sed a quibusdam, immo minore parte, nec suo loco, nec suo tempore, non laborat pro Dei gloria, sed contra Dei gloriam, protegit enim ac in libertatem asserit blasphemos gloriae Dei hostes, non tuetur leges, sed evertit; quis enim leges magni faciat, cui liberum est credere, Deus sit vel non sit? Non salutem publicam procurat, sed perturbat et convellit; quae enim salus publica sine concordia, sine animorum consensu? Non 1 ,vestis' rkp. 2 ,nullam nos esse' rkp. Pisma polit. z pierw. bezkról.    36