LV. Cum in convocatione Varsoviensi... Cum in convocatione Varsoviensi confoederationem quandam de religionibus a quibusdam factam esse primum intelligerem, existimabam errore vel imprudentia1 quadam tum tantum exces-sum in Republica admissum esse; sed postea, cum in electione regis ea non solum repeti, sed etiam maioribus viribus ac co-piis urgeri animadverterem, primum quidem dubitabam, cum iam rem actam esse putarem, quid de ea statuerem. Verum simul-atque rationes rerum agendarum et actarum apud me collegi et me ipsum ac me ad pristinam sententiam revocavi, dico itaque, quod ante dixi ac semper dicendum est, confoederationem hanc talem, sive spectetis originem sive progressum seu finem ipsum, perniciem ac pestem esse Reipublicae neque esse causam legi-timam vel rationem ullam, qua consistere possit. Nam, ut caput ipsum aggrediar, dicitis vos confoederatione opus habere, ut ab omni violentia protecti religiones vestras, quaecunque illae sint, libere, secure ac sine metu exercere possitis. Esto, sitis sane liberi, uti vultis: quid causae est, quod caeteris liberiores vultis esse? An quia digniores estis? — Ostendite. At ego ostendo, quod priora sunt digniora. An quia sancti magis et innocentes? — At quid timetis? Si innocentes, an male conscii et aliquas poenas commeriti? Si hoc est, tolleti leges universas! — Nolumus. — Immo vultis et facitis. Hac enim confoederatione iugum legum omnium exuitis; nam sive Deus blasphemetur, sive regi insidiae parentur, sive Respublica prodatur, sive uxor aut filia aliena rapiatur, homines religiosi semper excusandi occasionem facinoris invenient, religionis libertatem obtendentes. Quam ad rem neminem etiam sacrae scripturae defkient; quae etsi sunt castissimae, saepe tamen a dissolutis hominibus adulterantur eoque modo in omnem licentiam, rerumpublicarum omnium vastatricem, non modo sine poena, sed etiam sine pudore ruetur. Audio, quid dicatis: externa peccata poenis legum expianda esse. Obsecro vos: itane apud vos erit LV. Z rkpsu W. 1 5/15. 1 ,impudentia' rkp.