PASQUILLUS I.       515 xit maior Gallo1: maiestas et decor in ore eius, laudabilis et glo-riosus2 nimis. Episcopus Poznaniensis. Positus in medio, quo me vertam, nescio. Episcopus Plocensis. Non, quod volo, facio8, ut vobis placet, Mazury. Episcopus Chelmensis. Cuius superscriptio? Date ergo, quae sunt caesaris, caesari4. Castellanus Cracoviensis. Domine, nescio loqui5. Et innuebant illi Piastum6. Palatinus Cracoviensis. Per mulierem intravit mors in urbem7, non tamen potuit tangere sceptra. Palatinus Sendomiriensis. Si mihi non fuerint domi-nati inimici mei, tunc exaltabor et emundabor8 a delicto maximo9. Palatinus Siradiensis. Arma virumque cano, Galliae qui primus ob oris Poloniam fato venit10; fortem fortia decent. Palatinus Vilnensis. Non turbetur cor vestrum neque formidet; creditis in Deum: et regi Galliae credite11. Palatinus Lublinensis. Vere filius regis rnagni est iste 12. Capitaneus Samogitiae. Quis est iste, qui propinat no-bis pinguia, splendidus inter feminas, Mars duro milite gaudet? Palatinus Russiae. Etsi omnes scandalizati fuerint in Gallo, ego non13. Palatinus Podoliae. Si habuerit pennas aquilae, quo modo poterit transvolare ad nos? Palatinus Mazoviae. Congregamini, congregamini14, po-pule meus, praeparate tabernaculum regi vestro15. Cancellarius. Et tu Galilaeus es, nam et loquela tua ma-nifestum te facit16. Castellanus Biecensis. Polonus sum, gallice loqui nescio. Ensifer Cracoviensis. Sicut lilium inter spinas, sic Hen-ricus inter filios regum17. Succamerarius Cracoviensis. Timor et tremor vene-runt super me18. 1 Matth. 11, 11. 2 Dan. 3, 52. 3 Rom. 7, 19. 4 Matth. 22, 20. 5 Jer. 4, 6. 6 Luc. 1, 62. 7 Rom. 5, 12. 8 ,immundabor' Os.; ,emenda-bor'Ces. Nad. 9 Psal. 18, 14. 10 Verg. Aen. I, 1. 11 Joan. 14, 1. 12 Marc. 15, 39. 13 Marc. 14, 29. 14 Isai. 8, 9. 15 ,nostro' ces. N. 16 Matth. 26, 73. 17 Cant. 2, 2. 18 Psal. 54, 6. 33*