506 CONDITIONES similis et turgens ac tumens totus pergit ad finem usque nos promissis onerare, polliceri aureos montes, unde scilicet tot dolia puri auri, quae ad nos, fortunatos tam beato atque opulento rege futuros, terra marique vehantur, vix, si fides dictis exstet, non coelum nobis desponsurus. Utrum vero malis, Carole, (tua optio est), sive te stultissimum omnium hominum fateri, qui te credas, quae promittas, Polonis posse praestare, sive impudentissimum, qui ita male de nobis existimes, ut tanquam in regiis hortis atque in matronarum coetu Gallorum heroum miracula et somnia narres tam absurda, stulta, inter se pugnantia, cum nobis afferas, his velle videaris, a nobis fidem haberi? Quis vero te docuit rhetor ex tanto numero, quos in regia urbe alis, a quibus regnum petas, de iis ita contumeliose et sentire et loqui? Namque ni ita sit, quid se esse secutos tui illi Solones dicent, cum iis venit in mentem, eas Polonis conditiones ostentare, quae amentissimum regem carcere, vinculis constringendum, non a regni administratione solurn, sed ab hominum congressu removendum demonstrarent? Quid? putas, nos ita tui, tuorum similes, dissimiles nostri, ut non iam tibi, in quo praeter sceptrum et infulas, quod regium sit, nihil animadvertitur, sed tuorum cbnsilio, quorum tanta levitas atquo inconstantia est, nos regni fortunas, tot populorum et gentium salutem simus permissuri? Satis est tecum praeclare actum, cui regnum in eos contigerit, qui ita ferre te norint, ut se abs te ferri intelligant, qui regem agnoscere si-miam regni insignia gestantem, asinum cumanum, statuam, trun-cum, lapidem consueverunt: nos mitte, qui regem, non tyrannum, quaerimus, non lenonem personatum, non mollem, fractum, enervatum, sed virum, sed pudentem, cuius sint casti mores, vita a nequitia et flagitio integra, qui sit nobis lex, praescriptio, nor-ma, exemplar ad bene et cum laude vivendum. Habes, quae sit nostra sententia. Vale, si modo, qui tam per-ditus profligatusque sis, valere tot sceleribus et flagitiis cooper-tus potes.