CONDITIONES 499 REFUTATIO. Audivit Gallus, ut videtur, hoc esse Polonis in more atque in instituto positum, ut novo regi non prius se iureiurando obstringant, quam eis polliceatur, se sancte maiorum instituta omnia servaturum, ut non illius magis conditio haec videri, quam nostra debeat. Qua de re tamen quam sit illi fides habenda, insigne nobis hoc tempore documentum dedit. Itaque si minus patiamur nos ab illo induci in fraudem, non illi de nostra constantia expostulandum est, sed de sua levitate ac perfidia, qua perfecerit, ut nemo se credat illi fidem habere posse, quin sibi id fraudi atque extitio futurum esse intelligat. Est autem eius proprium, qui et saepe et magnis in rebus fefellerit, cum eorum fidem faciat, quae credi velit, et plura et maiora suis viribus spondere. Sed illud Polonis alte animis infixum manet, eum, qui per summam perfidiam et scelus tam foedam suorum carnificinam hominum innocentissimorum ediderit, non aequiorem mitioremve exteris futurum. Habet tamen christianissimus rex, quo religionem suam tueatur; esse enim hoc sanctum Pontifici Romano ait, haereticis non esse fidem servandam: quod si demus recte in pontificio iure sancitum esse, nobis multo aequius in illum liceat retorquere, quem omnis iuris et humanitatis expertem, male de religione sentientem, pessime de vita hominum meri-tum, cum viro clarissimo atque amplissimo CXXX atque eo am-plius hominum millia indicta causa ferro delenda uno edicto atque imperio curasse audivimus. Nam si ii haeretici, qui ab hominum consensu discedunt recte sententium, quis te uno taetrior atque immanior? Atque nos tamen in te multo aequiores, qui non tibi fidem datam tuo exemplo frangendam nobis et violandum ius gentium, sed ne temere credamus periuro, nobis cavendum censeamus. Itaque ne te diutius falsa spe duci patiaris, nemo fere e nostris est, qui si temere iis impositus rex sis, non te hinc vi atque armis deturbandum ac praecipitem agendum putet. Nam si qui sunt, qui iam pridem facta bono-rum iactura ne famam quidem atque existimationem sibi in-tegram a labe pudoris reliquerint, et se corrumpi tuis mune-ribus et largitionibus patiantur, quam gratiosa suffragatione fratris petitio subnixa stet, potes per te ipse tacentibus dissimi-lantibusque nobis intelligere. 32*