348 DE REGE NOVO EX SUA OENTE ELIGENDO II. per orationes et allocutiones oblita, proripiens sese ex pulvere et tenebris in lucem, vos quoque, praesentes equites, cupit alloqui: Suadet amor patriae tenues offerre Camenas, Vobis, o equites, consiliique modum. Ante oculos, equites, etenim sunt omnia nostros, Quantum rex vario poscitur ore novus. Hic iuvenes alto retrahit cum Caesare gnatos: Dii, prohibete ingens, dii, prohibete malum. Alter reclamat: „Meus est, meus ille Suevus", „Et meus" alter ait „forte Borussus1 erit". At vos, o miseri, fugite et vitate, Poloni, Theutonicum horrifico cautius angue genus! Non bene conveniunt, experto credite, fastu Theutones inflati Sauromataeque truces.2 Moschum alii, Moschum magno pro rege salutant, In Moschum intentos ora oculosque ferunt. Idque quidem sapienter agunt, quia sanguine ab uno, Scinditur haec pariter gens utriusque ducis; Et genere et patria Moscho, tum moribus ipsis Atque eadem similes veste habituque sumus, Nec pariter iunctis amborum viribus unquam Rex equidem toto clarior orbe foret. Sed quibus, ut video, melior sententia menti est, In patria cretus rex regione placet, Qui bonus exsistens et servantissimus aequi Anteeat reliquos Marte togaque viros, Millibus e multis qualis iam Lascius unus Est nobis supera missus ab arce poli. Ergo alios omnes, equites, o linquite tandem Atque huic unanimi voce favete viro. Felix, o nimium felix respublica certe Nostra, nec immerito, te duce Lasce foret; Aurea Sauromatum rediissent saecula genti Sarmatiaeque suus iam rediisset honos. At tu, summe Pater, propius3 res adspice nostras, Flamine nobilium pectora sparge tuo. 1 ,Borosus' rkp.         2 ,Sarmatiaeque cruces' rkp.     3 ,proprius' rkp.; poprawiono wedle Aen. I, 527.: „...et propius res aspice nostras".