340 DE REGO NOVO sima interregni tempestate, quo ex periculis et perturbatione praesenti ad pristinum illum florentem statum reducta et resti-tuta, salva incolumisque permaneret nobis? Sed quia nec est cuiusque ingenii, sed omnium subsidio et adiumento, adeoque unamini consensu in tanta difficultate orbatae subvenire Reipublicae, ad retinendum scilicet tanti maiestatem imperii et gloriam, ac cum vix ex1 humanis consiliis id ipsum consequi pos:e speremus in tanta disparitate et discrepantia animorum nostrorum, singulari autem deorum immortalium beneficio et nutu consequi liceat, idcirco hoc tristissimo tempore dii superi sunt etiam atque etiam implorandi obsecrandique. Et cogitantibus nobis haec praecipua in negotio requiri et in deliteratione versari videmus, in quo statum universum consistere arbitramur, utrum rege amisso omnis cum senatu regni nobilitas iuxta patrias leges, vel per destinatos legatos, et quem potissimum tanto munere et fastigio dignum renuntiare debeamus. Hic status communis, hic finis est totius praesentis causae. Quibus de rebus disserentem me, quaeso, more vestro benignis auribus audiatis. Ac quidem per legatos rex eligi non posset, nisi concessa illis plena potestate, quod quam pertimescendum est, quam for-midolosum, ad paucos tantum redigere facultatem, quisque ex-pendere potest, ut nisi locis in omnibus pestis saeviret imma-nissima et multitudinem confusio ac discordia plerumque sequa-tur, praestaret, ut omnes potius iuxta statutas leges, quam ut pauci delecti, regem crearent. Et quamvis in illa camporum pla-nitie et conventu in praesentia omnium, de mutuo consilio et voluntate illa multitudo ad pauciores redigi potuisset, quia tamen infectio aeris pestifera maxime est pertimescenda, non indignum arbitramur, si de quolibet palatinatu graves eligantur personae cum iis mandatis, ut abiectis tot externis competitoribus de medio fratrum et regni corpore ad hoc regium nomen eligatur talis vir, qui omnium iudicio sententiisque dignus videri possit, qui neque regnum neque tantum honorem aut ornamentum a quoquam appetat, qui communem Rempublicam communi studio et viribus defendere possit nihilque magis cogitaret, quam ut res omnes statusque fortunarum omnium regni nostri salvi sint et incolumes, qui ingenio exercitationeque non solum valeret plurimum, 1 ,et' rkp.