338      DE REGE NOVO bes inhabitat nec pauperum prorsus aspernatur tuguria. Saepe namque de agrestium fruticulis cedrina surgit proceritas, saepius margaritae inter arenarum delitescunt minutias; sic et sub cinere maxime viget scintillarum virtus. Non praesigne genus nec clarum nomen avorum, Sed vera probitas nobilitate viget. An Mathiae Corvino defuit apud suos Ungaros auctoritas? An Pozdebradio, caesareae et papalis maiestatis contemptori et libertatis Boiemiae vindici magnanimo, suos apud Boiemos non erat honor? Taceo Primislaum, antiquum gentis illius regem, ab aratro, veluti olim a Romanis Cincinnatum1, vocatum, taceo Zi-skam Boemum monoculum, virum plebeium, in ducem a Boie-mis ad depellendam Germanorum potentiam et dominatum, iam tum quoque ad eos irrumpentem, constitutum, qui in tanta fertur apud suos fuisse existimatione propter animositatem, ut et mortuus diu desideraretur et in divorum numerum relatus adhuc in animis omnium vivat in oreque versetur, tantumque valuit eius magnanimitatis opinio, ut cute eius detracta tympana sibi fecerint, ad cuius strepitum Germani, totiens ab eo fusi, contremiscerent. Quare nec ego indignum esse iudicavi, tot exemplis permotus, virum illustrem, claris ortum progenitoribus proponere, virum, inquam, multarum rerum peritia ceterisque ornamentis omnibus insignem, literarumque monumentis plurimum celebratum, patria, legibus et lingua nostrum, tanto dignum fastigio et dignitate, summumque Reipublicae nostrae amatorem; unicuique enim suam patriam cariorem esse, similitudo namque teste philosopho gignit amorem, dissimilitudo autem odium. Quam sententiam si repudiemus peregrinum praeferendo, timendum est profecto nobis, ne volentes evitare Scyllam incidamus in Charibdim ac sero tandem sapiamus, veluti Phryges plagis emendati. Hoc autem animadvertite prohibere, ne quid negli-gentia vestra de summa Republica de libertatibusque nostris detrahatur; vestrae prudentiae, vestrae auctoritatis fuerit, ne aliqua parte inconsiderata praetermissa et nobis et vobismet ipsis de-fuisse videamini. Quod tum a vobis erit perfectum, si, ut dixi, concordes ipsi fueritis subortasque partium omnium contentiones domi prius composueritis, antequam nos in easdem intesti 1 ,cuitium' P. Cz.