CONSULTATIO 271 in pacis et belli munia distributa sit, rex autem reipublicae sit caput, necessario etiam scientia praeditus esse debet, ut tam in pace, quam in bello, respublica eius opera uti possit. Optare enim bellum aut hostem ultro irritare, cum patriae pax sit uti-lior, parum considerati principis videtur; eodemque modo hoste instante pacem quoquo pacto redimere velle, timidi et ignavi regis est. Neutram itaque in partem, si fieri poterit, rex noster erit proclivior, sed tamen paratus et instructus in utramque, memor videlicet illius praecepti: Temporibus servire decet: qui tempora certis Ponderibus pensavit, eum si bella vocabunt, Miles erit, si pax, positis togam induet armis. Neque tantum ratio eiusmodi regem nos quaerere iubet, sed status quoque Reipublicae nostrae, qui quidem is est, ut magno consilio et magnis viribus in constituendis tum domi, tum mili-tiae rebus indigere videatur. Et quidem ego animi pendeo, ab utro tandem horum regem nostrum imperium suum auspicari opporteat; ita enim utrinque urgemur. Germani nobis sunt infesti tum alias ob causas, tum, quod terras Prussiae, per summam iniuriam maioribus nostris ereptas, tutari armis non potuerunt, quo minus ad pristinos possessores, multo licet cum sanguine, redirent; quorum hostilitas eo magis nobis est cavenda, quod urbes regionis illius fere omnes ab Germanis habitantur. Neque Lituanorum autem (pace eorum dicam) satis firmam ego amicitiam censeo; semper enim ita prae se tulerunt, eam societatem a maioribus suis nobiscum initam parum sibi placere. Tartaros autem et Moscos et Turcas tantisper quieturos arbitror, dum a nobis novus rex eligatur, qui si non ex eorum voto creatus fuerit, bellum procul dubio in foribus habebimus. Quod si domi quoque res nostras consideremus, fundamenta profecto Reipu-blicae convulsa videbimus, disciplinam dico et concordiam civium inter ipsos, quae labes nisi e Republica funditus exstirpentur, nulla speranda est salus nec malorum fuga. Prudentem itaque et fortem regem a Deo precamur, qui ope divina fretus unam civitatem eamque victricem nos faciat et in armis eum se praestet, ut Poloni pristinam belli gloriam eius auspiciis recuperare posse videantur. Libet autem quasi coronidem quandam sermoni nostro Euripidis versus addere, qui modo quodam insensibili ab auctoris mente deflectentes sententiam nostram in eligendo rege