CONSULTATIO 261 aut propter accessionem aliquam, quod factum est, cum Jagello, dux Lituaniae, in regnum est acceptus, adiuncta Lituania Poloniae; aut propter affinitatem et cognationem priorum regum, velut olim Ludovicus et nuper Casimiri filii, quos omnes alterum alteri succedere in regno passi sumus, utpote quorum maiores optime omnes de re publica nostra essent meriti. Praeter has causas, quae neglectis civibus viam ad regnum struere peregrinis consueverunt, ambitio domestica non videtur esse in postremis, quae hoc ipsum agat. Cum enim inter cives non pauci reperiri possint, qui eum honorem vel propter natalium splendorem vel propter opum magnificentiam vel virtutis denique praestantiam deberi sibi existiment, ut nemo alteri concedere in animum inducat1, externum potius imperium, quam nominis iacturam (si qua modo est, cum virtute ceditur) subire malunt. Quod si iudicio magis, quam affectu in rebus eiusmodi duceremur, eum utique sine ulla controversia regnare pateremur, qui regno ante alios quam maxime idoneus videretur, et civem potius, quam peregrinum; in quo cum clarissima quoque regna et respublicas praeclare institutos auctores haberemus, tum et rationi fortasse magis consentaneum faceremus. Amor enim, quem quisque erga patriam a natura insitum habet, in cive utique inest, cum peregrino patria sit praeter regnum, quo accersitur, alia. Ac mihi quidem eiusmodi rex filio adoptivo similis videtur, qui licet et in magnam familiam et in magnas opes ascitum se esse videat, naturali tamen instinctu magis eum, a quo est genitus, quam, a quo est adoptatus, diligit. Ita et rex peregrinus regnum quidem propter opes carum habebit, sed patriam multo cariorem et si occasio adsit, eam magis ornatam, quam regnum, cupiet. Experti sunt hoc ipsi Poloni in rege Ludovico, qui, cum patria Hungarus esset, Russiam, Polonorum armis quaesitam, Hungariae regno addere in animo habebat, iamque adeo arcibus regionis illius Hungaros praefecerat. Atque ii, quod non ita multo post audita regis morte munitiones illas se retinere posse desperassent, Lituanis eas, utpote Polonorum genti tum infestis, vendiderunt. Eundem animum in Casimiro, Jagellonis filio, deprehendi; qui, licet iam semipolonus censeri poterat, Lituanis tamen suis, unde originem ducebat, impensius aequo semper favere 1 ,inducant' pdr.