260 DE ELIGENDO REGE I. Utrum puer, an adultus rex sit eligendus? Ratio ipsa dictat, puerum aut admodum iuvenem periculose gubernaculis regni praefici. Prudentia enim, quae proprie virtus est regia, in eam aetatem non cadit. Cum autem Respublica nostra ita constituta sit, ut rex plura, et ea magni momenti, sine auctoritate senatus suo ipse arbitratu statuere possit, si quidem puer fuerit, aperiet1 quodammodo fenestram senatoribus, qui aetatem illam in deterius possunt flectere: atque2 certe, ut3 quam minimum peccet, unius aut duorum optimatium auctoritate, qui gratia apud se pollebunt, omnia aget. Quae res cum ei ipsi invidiosa futura est, tum inter senatores, qui eadem omnes auctoritate sunt praediti, discordias ciebit. Neque novum tamen et insolens est, reges, si ita res ferat, in tenera etiam aetate creandi. Tutores enim et gubernatores eiusmodi principibus constitui possunt atque adeo solent. Ita Ludovicus4 post patrem Vladislaum Hungariae atque Bohemiae rex creatus fuit. Noster quoque decimo aetatis anno, patre vivente, rex Polono-rum declaratus est. Hic addi potest Vladislaus, is qui ad Varnam periit, tum et Casimirus, quem Magnum appellant; admodum enim iuvenes in regnum acceptos ex historicis liquet. Omnino tamen is magna indole et magna etiam fortuna praeditus esse debuerit et nisi eligatur, periculum aliquod grande minari, si adulto et seni puer in optione regni praeponendus fuerit. Quod si par sit utriusque conditio, adultus potius, quam puer, ad gubernacula regni vocandus est. Absurdum enim sit, eum deligi regem, qui rege opus ipse habeat. II. Utrum civis, an externus? Male ageretur cum rebuspublicis, si sibi externi semper reges quaerendi essent neque invenirentur domi, qui summae rerum praefici possent; sed ego non penuria huiusmodi civium hunc morem externos reges creandi introductum esse puto, sed aliis quibusdam et peculiaribus ex causis. Aut enim propter summam ultra generis nobilitatem iustitiae et omnis generis virtutis opinionem ad regnum quis, peregrinus licet, deposcitur, velut Si-gismundus, rex noster, ad regna Daniae et Sueciae vocabatur;, 1 ,operi et' pdr. 2 ,aut' pdr. 3 ,aut' pdr. 4 ,Ladislaus' pdr.