Kandydaci. XVII. De eligendo rege Poloniae consultatio nobilissimi cuiusdam Poloni. Antequam ad praesentem deliberationem, qualis nimirum rex eligendus sit, veniamus, non abs re fuerit regis officia summa-tim proponere, ut iis cognitis eo facilius discernere possimus, quis huic oneri ferendo quam maxime aptus videatur. Regem autem cum dico, non idealem illum aut Platonicum intelligi volo, sed regem Poloniae, cuius onera fere omnia legibus sunt defi-nita, ita, ut si a perfecto illo eum aliquantum abesse contingat, nihilominus regnare apud nos possit. Publicae itaque libertatis et omnium legurn1 custos rex est, idem summus iustitiae admi-nistrator. Praeterquam enim, quod peculiares quasdam causas ex legum praescripto ipse discernit et diiudicat, ab omnibus insu-per, quicunque iuri dicundo praesunt, magnatibus, ad eum pro-vocare licet, et, ut nunc fit, provocatur. Idem magistratus fere omnes et dignitates (ut vocant) tam saeculares, quam ecclesiasti-cas, ipse pro suo libito dispensat et creat. Bellum extraneum sine praesentia ipsius nullum geri potest, ac ne intra fines qui-dem, nisi forte milite mercenario geratur. In consultationibus publicis, senatorum sententiis variantibus, in utramque partem discindere regi est commissum, cuius et decreto statur; dissen-siones ordinum regni inter ipsos et cuiusvis generis offensas rex auctoritate sua componera et omnino abolere legibus tene-tur. Haec sunt officiorum regis quaedam praecipua capita, quae memoriae mandata, de creando rege consultantibus aliqua ex parte usui esse poterunt. Primum itaque videamus: XVII. Druk z r. 1669. 1 ,legem' pdr. 17*