186      ORATIO a summo bono, dependent, ita rex omnium felicitatis et salutis causa merito fieri debeat. Quam enim pulchrum ac decorum principi est, si omnium domos illius vigilia defendat, omnium otium illius labor, omnium delicias illius industria, omnium vacationem illius occupatio! Ac tunc recte immortalis explere Dei munus princeps putandus est, si velocissimi sideris instar id, quod Plinius de Traiano testatur, omnia solet invisere, omnia audire et undecumque invocatus statim velut numen adesse et assistere. Ad quem autem principem non faciles hominum sunt aditus cuiusque fores exclusa perpetuo turba obsidet, hic Polyphemus ille antro gaudens aut verius bellua hominum generi infesta merito vocandus est, neque sperandum est, ut in bellicis officiis eius vigeat industria, qui in civilibus negotiis curandis nimis se segnem ac desidem exhibet. Qui autem sic rempublicam administrat, ut per secordiam et ignaviam nec domi pacem communemque omnium libertatem legibus tueatur nec foris ab hostibus imminens malum bello propulset, ille certum interitum ac ruinam reipublicae molliri videtur dignusque est, qui ex alto rerum deiectus fastigio ad humilem et abiectam vitae sortem re-digatur. A quo malo ut omni tempore vestra sit immunis respublica, vestri id muneris et officii, senatores, esse existimate, ut certis legum vinculis principem vobis regnaturum obstringatis et claudicantem in officio voce et auctoritate vestra ad debitum onus revocetis. Quidquid enim delinquente legesque violante principe incommodi senserit Respublica, in vos pravis assentationibus mentem principis corrumpentes et frena cupiditati eius laxantes causam et fontem malorum omnium iuste referet. Dixi. A V. VII. Naprawa praw i swobód i wolności naszych. Pirwsza a nacelniejsza1 wszytkich wobec obywatelów wolność jest wolne wybieranie pana, potym, że każdy jest pewien gardła VII. Z rkp. P. P. C. Razn. F. IV. N. 105. Z dwóch redakcyj (a na k. 192 b na k. 516) wzięto za podstawę lepszą, b; odmianek, nie mających wpływa na znaczenie, nie podano. 1 ,naczelnieisza' rkp.