AD SENATUM 185 cogatur et ne, quod in necessarios Reipublicae usus converti debeat, id in res inutiles et superfluas impendat. Experti enim sumus universam fere huius provinciae pecuniam in numerosos, eosque inutiles equorum greges et agasones ac aurigas fuisse expensam, cum nullae interim arces nullaque propugnacula in finibus constituta iusto praesidio et commeatu contra omnes hostium insultus essent munita. Magna igitur Lituaniae pars non viribus et virtute hostium, sed vel propugnaculis vetustate vel praesidio militum destitutis vel penuria annonae laborantibus in alienum ius ditionemque concessit. Ast interim nescio, quae sacella, quae aedificia, quae praedia immensis sumptibus principis sunt exaedifi-cata, nec senatorum exstitit quisquam, qui tantam pecuniae publi-cae iacturam deploraret tamque inconsideratam principis temerita-tem libertatis voce perstringeret. Prospiciendum ergo est in poste-rum, ut ne quaestores pro arbitrio principum pecuniam dissipent, sed in necessarios Reipublicae usus ex auctoritate senatus expendant. Nec vero illud quoque praetermittendum erit, ut quia sola iu-stitia traquillitatis publicae custos est, ne princeps languori ac desidiae sese dedens, laborem ac molestiam iudiciorum subter-fugiat et diem ex die ducens semperque procrastinans multorum malorum et calamitatum causa subditis suis exsistat. Nam dila-tiones iudiciorum, praeterquam quod facultatibus cives spoliant et ad certam penuriam adigunt, multos etiam ad inferendam tenuioribus iniuriam impunitate proposita sollicitant. Quae enim lis aut quae causa, per appellationem ad principem devoluta, principe perpetuum „cras" omnibus occinente finem suum est sortita? Itaque nulla tam notoria iniuria a quoquam est patrata, cuius non certam appellationis beneficio sibi promitteret veniam, dum certo sibi persuadet quisque principem, laboris impatientem, non inspecturum causam, sed in multos annos nunquam decidendam prorogaturum. Feratur ergo principi lex et in eam iurare cogatur, ne1 cuiusquam litem ultra triduum proroget, sed celeri iudicio discussam componat et expediat. Non decet enim eum, qui pro omnibus excubare vigilareque debet, turpi otio marcescere nullaque publici commodi ratione habita se sibi soli natum existimare. Vere enim Plato regnum rem divinam esse pronuntiat, ut quemadmodum res omnes mortales ab ipso Deo, tanquam 1 ,nec' pdr.