ORATIO AD SENATUM 179 quam saeculi superioris impunitas et supina quaedam principis oscitantia fovit, ne inter cives quidem ipsos ulla certa speranda est pax, sed omnes iuris tantum habituros, quantum quisque viribus obtinere possit Quae quidem omnia ut subito avertantur mala, sartaque ac tecta ut conservetur Respublica, in vestra id situm est, clarissimi proceres, potestate, nec certior aliunde rerum communium speranda est salus, nisi quam vos dederitis ipsi. Hanc enim personam vobis imposuit Respublica, id muneris et officii vobis commisit, ut non aliorum studio et patrocinio defendi salutemque suam tueri possit. Nullum autem medendis omnibus Reipublicae malis remedium praesentius esse reputo, quam si unanimi vestro consensu ac prudenti et exacto iudicio nullaque mora interposita princeps novus defuncto substituatur, princeps, inquam, non tyrannus, qui moribus et legibus populo praesit, non qui sola animi libidine feratur certumque rebus humanis sibi soli consulens afferat exitium. Qui enim vitam ita instituit princeps, ut omnia sua consilia ad salutem civium dirigat oblitusque commodorum suorum totam cogitationem in communem omnium utilitatem defigat, ibi veram libertatem, salutem et securitatem exoriri necesse est. Nullam vero ad tanta comparanda bona faciliorem esse viam, quam si sedulum ac diligentem legum omnium sese princeps praestet custodem nec facinorosos per ignaviam sinens impunitos, nec bene meritis ob sorditiem et avaritiam iusta denegans praemia. Quod si morum accesserit integritas, ut pudicitiae, continentiae, frugalitatis virtutumque omnium a principe petantur exempla, mirum quam multa in omnem Rempublicam infundat commoda, quando flexibiles in omnem partem ducantur a principe cives nec tam imperio illius moveantur, quarn exemplo. Est enim haec amplissimae cuiusque fortunae conditio, ut omnium semper oculis exposita pateat nec occultum ac tectum quidquam esse sinat omniaque principis arcana, quantumvis abdita, noscenda famae proponat. Nihil agit princeps intra parietes suos, nil in cubiculo ac intimo quoque recessu, quod non statim in publicum erumpat et in notitiam hominum deveniat. Nec vero turpe factu quisquam sibi esse existimat, quod prius viderit principem facientem, adeo, ut nullum exhortationis genus efficacius esse queat, nisi ut quod ab aliis fieri vult, ipse faciat princeps. Tota ergo Rei-publicae in eo consistere videtur salus, si favente numine opti 12*