VI. Oratio ad senatum regni Poloniae Magnique duca-tus Lituaniae, qua boni principis in Republica constituendi modus ostenditur. Si quod unquam fuit tempus, amplissimi senatores, quo Res-publica malis omnibus undique circumsepta auxilium et opem vestram implorare visa est, nunc certe ea est rerum omnium fa-cies, hic communis fortunae habitus, ut nisi quamprimum labenti Reipublicae porrexeritis manum, illa in extremo iam discrimine constituta non procul ab interitu certaque pernicie distare videatur. Mortuus enim rex est Sigismundus Augustus et fato concessit, qui instituto et legibus vestris solus fere universae tranquillitatis et pacis publicae custos est. Cuius quidem tempore longo retinendae omnis praecisa spes esse videtur, quando tot tamque potentes hostes, semper alioqui infestos, nunc autem morte regis in certam spem praedae erectos, nonnisi dira quaequae minitari et subitum moliri nobis exitium arbitrari possumus. Turca enim in omnes amplificandi imperii occasiones semper intentus, orbatam principe Rempublicam opportunam cuivis iniuriae reputabit et Valachorum indomitam gentem, iniuriis hominum nostrorum non ita pridem alioqui satis exacerbatam, toto forsan impetu in nos effundet. Nec Scytha opportunitatem bene gerendae rei amittere volet, qui rapto vivere solitus et longa exspectatione praedae, qua improbam eius ingluviem explere solemus, defessus, ieiunos iam pridem in nos rabidus et acer exacuit dentes. Moschus autem non ambiguo nec incerto iam rumore perfertur magnas in armis non procul a finibus habere copias, qui, nisi cavemus et matura praesidia repellendo eius furori quaerimus, ominari nolo, quae mala sit nobis haec fera bellua importatura. Nolo commemorare interim, quo animo sunt erga nos vicinae aliae gentes, cum quid tractent, quid consilii capiant, neminem latere certo mihi persuadeam. Atque ut ab hostibus omnia sint tuta, nihilque periculi ab externo sit nobis extimescendum metu, tamen in tanta quidvis patrandi licentia, VI. Druk wspoiczesny.