140 ANDREAE CIESIELSKI sacrae Bibliae locis se mutuo tam Iudaei, quam Christiani fratris nomine salutant, ac Christus ipse, nostrae1 salutis auctor, omnes fratres vocat, qui sui patris caelestis voluntatem operantur. Sic et doctor gentium, Paulus, fratres omnes appellat. Sed iam tandem comprimenda et cohibenda est oratio suf-ficiatque mihi pluribus ad huc minus dignis omissis ea praecipua saltem retulisse et praedixisse vobis pro mea in vos observantia fraterna et in patriam amore, quae vos animo volventes ac repetentes, omni adhibita diligentia et cura cum summaque promptitudine et celeritate vel iis remediis per me ostensis mederi vel nostris reiectis et spretis aut immutatis consiliis, patriae suae aegrotanti magis proficuam et utiliorem medicinam (hoc modico, quod iam superest, intervallo, securi ad radicem apposita) adhibere festinabitis, pum tempus est consultandi ac commodum, dum ratio locum habet et res nostrae aliquantulum in portu adhuc sunt quietae et tranquillae, ne postea insurgente tempestate, summis veluti concitatae fluctibus subito scilicet invadente nos tumultu, ingruentibusque futuris bellis intestinisque seditionibus, discordiis, contentionibusque mutuis invalescentibus, veluti magno aliquo impetu et turbinibus primum agitati et vexati, postea sacris publicisque ac privatis in praedam expositis rebus nostris ipsi plurimis ad extremum oppressi cladibus et internecione ad unum omnes (quod dii omen iniquum avertant) pereamus, vel ex tam praeclara libertate nostra ad tristem et infelicem miserandamque servitutem redacti, ignonimiose traducamur. Quod ne eveniat, „nunc animis opus est", equites, „nunc pectore firmo. Fata viam invenient". Tu autem, domine, accelera et salva nos. Perimus. Seneca. Quotidie posterior deterior dies. Statius. Dubiis in rebus pessimus augur est timor. 1 ,noster' pdrk.