560 minie do wyboru arcybiskupa naznaczonym stawili się na kapitule w Gnieźnie: Franciszek Pomacki, kanonik płocki, sekretarz i poseł królewski z listem uwierzytelniającym i z nominacyą Zygmunta III dla Maciejowskiego i Andrzej Wilczyński, kanonik krakowski, pełnomocnik nominata. Pierwszy w imieniu króla domagał się wyboru Maciejowskiego, drugi polecał mandanta swego względom zgromadzonych wyborców1). Ci znając dobrze cnoty, zasługi i zalety biskupa Libens eximiam et prolixam admodum Rndarum DD. VV. in me voluntatem ex literis et nunciis illorum, reque adeo ipsa, cum me sibi Praesulem iterato expetunt, cognovi, quam ut omni officio amoris compensem, contendam atque efficiam sedulo. Ad postula tionem quod attinet, equidem si vires tantum meas aetatemque et valetudinem affectas cogitarem, ac quam operosa provincia et grave sit onus, quod humeris meis Rndae ad modum Dominationes Vrae imponunt, perpenderem, vererer, ne et illae praetenso hac in parte a se fructu fraudarentur, et ego illud Berzellai merito dicere possem: Quot sunt dies annornrn vitae meae, nt ascendam ad Hierusalem etc. Ceterum fretus Deo, qui potens est, ubi volet, ex infirmis facere robustos, omnesque. quos ipse ad dignitatem et munia Ecclesiae vocat, idoneos eisdem obeundis ope et gratia sua facit, sperarem me liora. Quamobrem nec abnuo subire hoc munus, siquidem id duce et auspice eo fiet, pro babiturque imprimis S. Sedis Apostolicae sententia, quae est certissima diurnae interpres, ob quam perquirendam mitto ad Urbem unum ex Nuciis Vris, admodum Rndum Dnum Archidiaconum, expectaboque quid Sanctissimus Dominus noster fieri a me ea in re iubeat. Interim admodum Rndae Dominationes Vrae commendent Deo negotium fiagitentque assiduis precibus, ut id statuere de eo dignetur, quod maxime commodum Ecclesiae, Reipublicae proficuum, utile vobis, mihi salutare futurum novit. Me quidem admodum Rndae Dtiones Vrae cum omnes tum singulae amantissimum et studiosissimum sui expe rientur semper. Quas optime et felicissime valere desidero. Dat. Cracoviae die 14 Maii Anno 1605... Bernardus Gardinalis Macieiowski." — 1) Acta decr. Capit. Gnesn. X, 13b. 14: „Die Lunae qnae fuit vigesima quinta Aprilis (1605). Antequam ventum est ad electionem novi Praesulis, die quo supra, Rndi Dni Pranciscus Pomaski, Cano nicus Plocensis, Sacrae Regiae Mtis Secretarius et Andreas Wilczynski, Canonicus Cra coviensis Illrmi et Rmi in Christo Patris Dni D. Bernardi Macieiowski S. R. E. Cardi nalis et Episcopi Cracoviensis Nuncii, ad locum capitularem in medium Dominorum, dum et quando Dni praesens generale Capitulum celebrantes congregati fuerunt, venientes, licet sermone nativo eleganti omnibus Dominis salutatis, alter eorum Sacrae Regiae Mtis gratia iisdem declarata, alter vero sui Illrmi et Rmi benevolentia et animi erga Vene rabile Capitulum promptitudine denunciata et impertita, duas epistolas, unam a Sacra Regia Mte, Dno nostro clementissimo Sigismundo Tertio Regnorum Poloniae et Sueciae Rege feliciter moderno nominationis et postulationis Illrmi et Rmi Dni Bernardi Macie iowski S. R. E. Cardinalis et Episcopi Cracoviensis in Archiepiscopum Gnesnensem post mortem olim Rmi Dni D. Joannis Tharnowski Archiepiscopi per Rndos Dnos Praelatos et Canonicos totumque Capitulum Gnesnense, ad quos de iure eleotio novi Archiepiscopi spectat et pertinet eligendi et apud Sanctissimum D. Dnum nostrum Paulum V Ponti ficem Romanum feliciter modernnm pro eo postulandi. Alteram vero alter a suo Hlrmo et Rmo credentialem sigillis tam Sacrae Regiae Mtis, quam Hlrmi et Rmi Dni D. S. R. E. Cardinalis et Episcopi Cracoviensis communitas et manibus eorum propriis subscriptas salvas et illaesas obtulit et reddidit. Quibus Rndi Dni cum ea qua decet reverentia susceptis et pro tanta gratia Sacrae Regiae Mti ac munifica benevolentia ab Illrmo et Rmo Dno Cardinali et Episcopo sibi ipsis declarata et impertita per Rndum admodum Vincentium de Seve, Lascensem, Lovieiensem etc. Praepositum, Archidiaconum Gnesnen sem, praesentisque generalis Capituli Praesidentem nomine totius Capituli almae Ecclesiae Gnesnensis gratiis actis in Capitulo publice supramemoratas literas Notario Capituli iegere