214 STANISŁAW KUTRZEBA fecisset aut recepit, semper mettertius expurgari tenetur, sed similis [per] similem solus expurgetur praeter summae quantitatem a). 14. Citatus alio nomine, quam ipsius est, ipse propinquior est probare, quam actor contra ipsum docere. 15. Item pro graniciebus taliter fore debeat: inprimis citare ad videndum et innovandumb) scopulos et signa metalia inter hereditates istas et et istas, ubi essent, ubi vero non essent, de terra erigi et sippare, ubi summae expressio non debet fieri. Si autem pars citata non comparuerit, tunc est pars condemnandac) in visione scopulorum et ostensione coram officio succamerariali. 16. Item secunda citatio pro eisdem graniciebus ad coniurandum eosdem scopulos et signa metalia ostensa; si tandem non comparuerit, coniurari debent et in coniuratione condemnari. 17. Tertia citatio ad erigendum et sippandum scopulos inter easdem hereditates visos et coniuratos; si tandem pars citata non comparet, officium iam eosdem scopulos erigered) debet, et si pars cita[ta] vellet, ut coniuret secundo, non tenetur. 18. Ieronimus de Curozwanki in agone mortis testamentaliter fecit tu­torem consortem suam. quod testamentum fuerat per Regiam Maiestatem et per reverendissimum episcopum confirmatum. Quae consors ius suum tutoriale inscripserat Iohanni Pileczkie) in actis castrensibus Novae Civitatis non attendendof) et ab eo libere recedendo, quod inscriptio castrensis ad unius anni decursum valet. Ad quae bona inequitavit citatusque [est] per Przeborowski agnatum et clenodialem fratrem; cui adiudicaverunt tutoriam ex eo, quia inconvenienter ipse Ieronimus fecit. Licet [enim] testamentum fue(rat) confirmatum, hoc spectare videbatur ad licita et convenientia puncta et non ad tutori(am) teneturque (?) firmum... 19. Evocans aliquem de terra Maioris Poloniae ad Regiam Maiestatem in Minori Polonia existente(m) et e converso succumbitg) parti evocatae poe- a) Poprzednio było: sed similis similem iuxta summae quantitatem. Poprawka pochodzi z tej samej reki. b) Te dwa wyrazy dopisane tąsamą ręką. c) W tekscie: condemnenda. d) W tekscie: erigi. e) Te dwa wyrazy dopisane tąsamą ręką. f) W tekscie: non attentendo. g) W tekscie: succumbens.