DE OCCLUSIONE VIAE IN SLESIAM 97 lentes ad pugnam equestrem cum illis non habeamus. Quia peditatum contemnunt, experientia id in Germanicis peditibus didicerunt exercitum pedestrem nihil posse. Futurum itaque est, quod Polonia equos non habebit pro bello, quod illi in propinquo ingens imminet. Summe necessaria est haec inhibitio, ut equi e regno Poloniae non educantur, non vendantur, non donentura. Quodsib vero contingat custodem seu notarium thelonei polonici venire Wratislaviam et si illic conspiciat illum Ricalam fraudatorem et argant eum fraudis, mox ille Rikala respondet: Ego, inquit, huc ex pretio vel propter aurigas dirigendos adduxi currus istos cum mercibus, quae tamen non sunt meae, Sed unius civis Machtiger Laser, eas a me in Polonia emit et, ut aurigis adessem, oravit. Aut etiam aliam causam comminiscitur et prolatis litteris vel regiis vel aliorum dominorum aut capitaneorum: ego, inquit, veni huc Wratislawiam ad petenda debita mea, quae in hac civitate habeo plurima. Sic fraudes suas confictis hisce dolis palliant ac defendunt. Hunc fraudandi modum cum Sliesitae optime norunt eoque utuntur Poloni nostri, tam cives multarum civitatum, quam etiam nobiles, negotiantes bobus, cutibus, cera, sepo et aliis mercibus; hinc fit, quod Wratislawia plena semper negotiatoribus et mercibus polonicis. Et occlusionem nostram edictaque ea de re nostra et custodias camerarum derident. Nobilitas Sliesitica valde contenta est de hac occlusione regni, nam ante ipsam occlussionem nobiles Sliesitae non poterant res suas bene vendere in Wratislavia, nunc vero in hac occlusione longe melius vendunt omnia cupiuntque ipsi nobiles Sliesitae, ut firmior haec occlusio fiat et ut nunquam aperiatur. Contra hanc defraudationem constituendus est modus. Primum, ut nec cancellaria, nec capitanei, nec alii domini dent litteras suas fraudatoribus istis, ne sub specie exigendorum debitorum, hisce litteris freti, eant in Sliesiam ad dolos istos confingendos. Deinde, ut capitanei finitimarum arcium munera a fraudatoribus non accipiant Post, ut iuramenta accipiant a principalibus et mercium dominis Wratislavitis ipsis. Ceterum ab vectoribus et aurigis iuramenta ipsa non accipiant, hi enim nesciunt, quid agant mercatores, et ignorant, cuiusnam illae merces sint, quas ducunt, Polonorumve an Wratislavitarum. a Reszta strony niczapisana. b Ten ustęp do końca strony uzupełnia wywody tu drukowane na str. 94. Archiwum Komisyi prawniczej. T. VI. 13