DE OCCLUSIONE VIAE IN SLESIAM Negotiatores Poloni in Wratislaviam euntes et illic negotiantes scandalisantur ex religione Wratislaviensium et domum inde reversi inficiunt filios, fratres, vicinos, familiam domesticam et scandalisant. Item a Sliesitis inferuntur Polonis damna, iniuriae, spoliationes, vulnerationes, caedes et iustitia violatis non administratur. Maxima vero causa est occlusionis viae, quia Sliesitae erga Polonos nolunt se iure bonae vicinitatis conservare, quia agris suis non contenti, fines suos transgressi, agros,et fundum Polonicum occupant. Granicies per utriusque dominii commissarios non ita diu factas, destruxerunt, signa graniciei everterunt et annihillarunt, quemadmodum id nuper accidit dominis de Opalienicza 1) et Rachembergo 2). Nobiles etiam de terra Wielunensi Mielenczki, Campijnski, Cobilogorzski, Trzezienski, Ziemianskij, item castelanus Wielyunensis, castrum etiam Bolieslawiecz 3), patiuntur magnas iniurias a Sliesitis in suis graniciebus, qui Sliesitae fundum polonicum occupant et in homines Polonos invasiones caedesque committunt, iam amplius non tolerandas. Itaque enim Poloni non videant finem iniuriarum a Sliesitis, sed in dies magis eas accumulari, orant, ut liceat eis pro iussu regis et totius consilii vim vi repellere et se ab hac mala vicinia armis tueri. Per totum illum tractum a Miedzirzecz 4), Babimosth 5), Sbaschin 6), Copanicza 7), Kieblow 8), Wschowa 9) usque ad Ostrzeschow 10) et Wielun11) Sliesitae granicies violant, agros polonos invadunt, occupant, ingentia damna regno Poloniae inferunt. Mercatores etiam et alii homines plurimi, tam Sliesitae, quam Poloni, equos ac equas innumerabiles ex regno educunt ad Sliesiam, qua ex re equireae in regno diminuuntur, assidue decrescunt et brevi annihilantur. Hinc evenit apud nos iam equorum raritas et penuria et pretium equorum iam ad summum ascendit. Ex Hungaria etiam equi iam non ducuntur ad Poloniam, idque ex Turcorum partim inhibitione, partim etiam ex abactione equarum a confinibus Poloniae in ulteriorem Hungariam; consulto id Turci faciunt, ut equos va- 1) Opalenica miasteczko, pow. koiciański, woj. poznańskie. 2) Takiej miejscowości nie można odszukać obecnie. 3) Bolesławiec miasteczko, pow. wieluński, woj. sieradzkie. 4) Międzyrzecz miasteczko, pow. poznański, woj. poznańskie. 5) Babimost miasteczko, pow. koiciański, woj. poznańskie. 6) Zbąszyń miasteczko, pow. koiciański, woj. poznańskie. 7) Kopanica miasteczko, pow. koiciański, woj. poznańskie. 8) Kiebłów miasteczko, pow. koiciański, woj. poznańskie. 9) Wschowa miasto pow., woj. poznańskie. 10) Ostrzeszów miasto pow., ziemia wieluńska. 11) Wieluń miasto pow., ziemia wieluńska.