ACTA ECCLESIAE COLLEGIATAE VARSOVIENSIS. 89 A. 1547, Septembris 29, in capitulo generali. 108. (I. 229) Dni in praesenti capitulo ad instantem petitionem pau- perum in hospitali regio degentium, qui pauperes qualibet visitatione facta dnorum de capitulo deputatorum instanter pro coena feriis tertiis et quintis eis danda petierunt, eorum petitionibus annuentes unanimi voto ita decreve- runt, ut deinceps economus hospitalis pro tempore existens praefatis paupe- ribus coenam cum carnibus diebus dictis, hoc est feriis tertiis et feriis quintis ita, ut decet, daret, non obstantibus quibusvis conditionibus ante ea habitis. A. 1548, Aprilis 15, in capitulo generali. 109. (I. 232) Domini.. decreverunt et possessoribus bonorum capituli super vectura, alias przewoth, per subditos adimplenda modum talem praescripserunt, ita videlicet, quod de manso bis pef annum unusquisque subditus in bonis capituli existens vecturam possessori suo tenebitur, de medio vero manso semel per annum adimplebit et non ultra; quae vectura nunc per dominos constituta debet esse per tantam distantiam, quod subditus potuisset per diem naturalem pertransire et non ulterius. 110. (Ibid). Domini.. attendentes damna et excisiones arborum in nemoribus bonorum capituli per subditos ex improvisione possessorum facta unanimiter decreverunt et constituerunt, ut deinceps possessores quicunque sunt bonorum capituli, tales cmethones, qui talia damna in nemoribus facerent, diligenter attenderent illisque inhiberent sub expulsione de bonis capituli et poena, quam possessor constitueret talibus subditis inobedientibus. Quiquidem possessores eandem diligentiam in absentia sua factoribus suis committere debebunt et tenebuntur. A. 1550, Septembris 29, in capitulo generall 111. (I. 249°) Dni praelati et canonici.. ad postulationem Rmi dni episcopi Poznan., quam sua Rma Ptas pro subsidio charitativo ad dnos per litteras suas fecerat, nolentes clerum istius decanatus aliqua contributione et praecipue, quae dominis inconsueta videtur, aggravare ac ex aliis certis causis satisfacientes suae Rmae Ptis postulationi eiusque protunc necessita- tem attendentes a proventibus mensae suae propriis sibi distributionem quot- tidianam ademerunt et suae Rmae Pti C flor. in moneta donaverunt, quam summam C flor. Rdus dnus Stanislaus Schimborski decanus Varschov. ad rationem censuum anni praeteriti de possessione sua bonorum Colodziacz eidem Rmo dno dare et mittere debebit. A. 1550, Septembris 29, in capitulo generali. 112. (I. 252°). Dni decreverunt, ut regestrum librorum in ecclesia existentium sit diligenter conscriptum; item ut libri tela nigra essent cooperti propter pulveres, in quibus ad praesens iacent. Archiwum Komisyi prawniczej. T. VI. 12