UKŁAD SYSTEMATYCZNY [142] Magnum ipsius Boleslai pronepotem confirmata sunt. Sed eadem ipsis Iudeis Alexan. rex renuit confirmare, tantummodo propter cautelam in librum statutorum ascribere mandavit. De quo vide fol. CLXIII. Paragr. Privilegium libertatis etc. Et quod nonnisi in districtu Maioris Poloniae censetur esse observandum; vide fol. CLXIIII. Paragr. Igitur nos Boleslaus Dei gratia etc. 1032. De eisdem Iudeis Casim. Mag. fol. XXV. Cap. Ut noxius ludus taxillorum etc. statuit, quod parentes ad nulla debita per filios eorum apud Iudeos mutuata tenentur et obligari possunt. 1033. Idem rex fol. XXVI. Cap. Cum in usurarum voragine etc. statuit, ut Iudei non plus exigant usurae, quam a marca septimanatim unam quartam, alias unum grossum. Et si ad litteras obligatorias pecunias mutuarent, et infra duos annos usuram accrescentem solvere minime tenebitur, quavis eius obligatione contraria non obstante. 1034. Si quid autem ad rem pertinet facta mentio de Iudeo per Casim. Mag. de praescriptione trium annorum et trium mensium debiti in hereditate vendita, hanc vide fol. XXXIII. Cap. De cetero statuimus etc. 1035. Sed iam ipsis Iudeis pecunias super litteras obligatorias dare non licet Christiano praeter ad pignus. Casim. Mag. fol. XXXVI. Cap. Porro cum Iudaicae etc. 1036. Mutuans autem pecuniam Iudeus super litteras et inscriptiones, ipsam ammittit, quoniam tales inscriptiones sunt nullae. Wladisl. Iag. fol. XLV et sequenti. Cap. Perversa Iudaica perfidia etc. 1037. Iudei trium annorum praescriptione gaudent in obligationibus et inscriptionibus ipsorum. Dare autem pecuniam super obligationem bonorum aut super litteras inscriptionum prohibitum sub ammissione pecuniarum. Et litterae ipsis super libertate conccssae, quae sint iuri divino et terrestribus constitutionibus contrariae, revocatae et cassatae sunt. Casim. in Nieschowa fol. XCV et sequenti. Cap. Item cum infideles non debeant etc. 1038. Iudei soluturi litteras iuxta arbitrium cancellariae regiae. Sigism. in Nov. fol. XVI. Cap. Item ne praedicti subditi nostri etc. 1039. Pignora non debent conspici per seniores Iudeorum, sed res oppignoratae et dies oppignorationis in libros eorum inscribi debent. In Constit. 1532. Cap. De conspiciendis per seniorem Iudeorum etc. 1040. Iudeus neque aliquo honore neque theloneo aut officio praefici potest inter Christianos; pignora inscribat in librum; pro re furtiva evictorem statuat, alias solus suspendatur; moderate iuxta modum statuendum mercetur. Pacta cum civitatum conventu servent. Glaucas mitras sub poena unius floreni deferant, itinere excepto. Quorum vadia non ad privatas personas sed ad communitatem civitatis referenda sunt semper. Villatim ne mercentur sub confiscatione omnium rerum. In Constit. 1538. Cap. Statuimus inviolabiliter etc. Et paragraphis septem sequentibus. 1041. Iudei nobilium subditi Iudeorum iure in statuto descripto uti