[33] PRAWA NIEMIECKIEGO W POLSCE. 399 cione fideiussoria, quam mihi fecit coram dnis consulibus sex civitatum et pro impensis, pro quibus mihi fideiussit et pro eis michi satis non fecit, pro eo ipsum huc traxi ad ius supremum. Ad hec dominus Iacobus Creydlar citacioni satisfaciendo sue dixit: Domini, hic ego de iure non teneor coram vobis respondere, quia suum ius habeo in Lubiin, et ibi sibi iustificari volo, quia dominus advocatus noster et civitas Lubiin huiusmodi privilegia habemus. quod nuliibi respondere debemus, nisi in iure suo. Et hic habetis privilegia regalia, quod sic est, requiro, utrum secundum eadem privilegia regalia habere debeo ad ius suum, et ibi sibi, pro quo contra me ioqui habebit, iustificari voio. Ad hec Iohannes: Domini, pro eisdem impensis, pro quibus michi fideiussit et satis pro eis non fecit, citavi ipsum iam ad ius ibidem in Lublin et ipse recessit a iudicio sine ordine, hic habetis recognicionem ministerialis huius protestacionis , utrum michi hic iustificari non debet. Sentenciatum est: ex quo ortilegium sex civitatum non ostendit, ubi ipse dominus Iacobus Creydlar easdem impensas sibi satisfacere deberet, et hic advocatus hereditarius Lubiinensis reposuit priviiegium regaie exempcionis, quod in se ostendit, quod cives Lublinenses nullibi respondere habent, nisi coram ipsorum advocato in eorum iure, extunc ipse dominus Iacobus Creydlar habere debet ad ius suum et ipsum iuxta eadem priviiegia regalia reservamus et remittimus ad iurisdicionem suam, et ibi sibi Iohanni iustificari debet; et hoc ex eo, quia ipse Iohannes suscepit dominum Iacobum de ipsius iure in fideiussorem de forma iuris. Ordinka dedit I memoriale, dominus Iacobus II, i sexagenam. 7. I u d i c i u m fuit bannitum expositum fer. Vta ante Conversionem s. Pauli (d. 23 Ianuarii 1477). Inter Iohannem Ordinka de Lubiin, actorem et ingeniosum Albertum nuncium famosi Iacobi Creydlar de Lublin cum procuratorio regaii ex parte ipsius iuxta parcium ambarum reposicionem litterarum domini iurati ex se reposuerunt causam ad prox. iudicium bannitum expositum post Conductum Pasche iuxta citacionem in omni iure parcium ambarum ilieso iure. 8. I u d i c i u m bannitum expositum fer. Vta post Conductum Pasce MCCCCLXXVII. (d. 17 Aprilis). Iacobus Creydler ce Lublin non comparuit pro primo termino Iohanni Ordinka pro impensis pro octuaginta marcis magis vei minus, secundum quod causa reposita fuit super diem hodiernam iuxta acta nostra sub eadem citacione. 9. Feria Vta post octavas Corporis Christi i u d i c i u m bannitum ex- positum 1477 (d. 12 Iunii). Sentenciatum est, quod procuracio ex parte Iacobi Creidier de Lubiin, ex parte cuius Stanislaus Zidek se monstravit, ad instanciam Iohannis Ordinka habet vigorem de ibrma iuris.