[35] STATUTA LEGATA GENTIUSA. 35 Clementil) divina providencia sacrosancte Romane ac universalis ecclesie summo pontifici, P. prepositus et capitulum ecclesie Strigoniensis, eius humiles filii et devoti, pedum oscula beatorum. Ne pro defectu pastoris gregem dominicum lupus rapax invadat, aut in spiritualibus et2) temporalibus ecclesia viduata grave dispendium paciatur, conditores canonum deliberacione provida statuerunt, ut ultra tres menses vacare non debeant ecclesie cathedrales. Ea propter bone memorie R. archiepiscopo3) nostro anno, mense et die talibus, sicut Domino placuit, viam universe carnis ingresso, ipsius corpore, ut est moris, cum reverencia ecclesiastice tradito sepulture, nos taies canonici Strigoniensis ecclesie, qui tunc presentes eramus, convenientes in unum ad eleccionem futuri nostri pontificis canonice celebrandam talem terminum cum continuacione dierum sequencium duximus statuendum. Citatis igitur interim et tunc presentibus omnibus, qui debuerunt, voluerunt et potuerunt commode interesse, in ecclesia4) nos recepimus, de electione futuri pontificis tractaturi; et nobis in unum locum et propositum5) congregatis, unusquisque divina6) inspiratione, repente, nulla nominatione nulloque alio tractatu precedente, in P. virum utique plene et perfecte etatis, utpote qui tricesimum annum etatis sue exegit, de legitimo matrimonio natum, vita et moribus et litterarum sciencia commendandum consensit7), et una voce simul ac unanimiter omnes et singuli in episcopum elegerunt, et pulsatis campanis >Te Deum Laudamus< sollenniter decantarunt8). Consequenter autem conveniente populo etc, ut supra, in forma proxima. Publicatum, ut supra. Datum Posonii IVto Idus Novembris, Pontificatus Dni Clementis pape V, anno 1111°. Et hec data fuit non nigro sed rubro scripta. Ouibus autem constitucionibus visis et diligenter inspectis, inventisque sinceris in omnibus, ipsas ad instantem peticionem honorabilis viri Dni Henrici de Baruth prepositi Wratislaviensis, qui sua et Wratislaviensis ecclesie ac ipsius capituli asseruit interesse, per Iohannem Guntheri subscriptum publicum notarium scribi, exemplari seu transsumi fecimus et in hanc formam publici redigi documenti, volentes et decernentes, et huic presenti exemplo seu transsumpto ubique locorum seu terrarum in iudiciis et extra iudicia, plena fides adhibeatur ipsumque exemplum seu transsumptum fidem faciat in agendis, ac si ipse constituciones originales inibi apparerent. Ouibus omnibus et singulis auctoritatem nostram ordinariam interponimus et decretum, et ad maiorem evidenciam premissorum sigillum officialatus nostri presentibus est appensum. 1) W. II. Innocentio. 2) W. I. ac. 3) W. II. W. episcopo. 4) w W. I. brak słów »in ecclesia« 5) Słów »et propositum« brak w W. II. 6) W. I. una. 7) W. I. cousensu. 8) W. I. decentando.