STATUTA LEGATA GENTILISA. [34] autem conveniente populo ad pulsationem campanarum, B. de mandato nostro dictam eleccionem ipsi populo publicavit. Idem vero electus, sibi1) die tali eleccione huiusmodi presentata, licet se multipliciter excusaret, tandem nobis vehementer instantibus, invocato divine pietatis auxilio, die tali dicte 2) eleccioni consensit. Sanctitati igitur Vestre duximus unanimiter supplicandum, ut eleccionem supradictum sic canonice celebratam dignemim confirmare, et electo nostro predicto munus consecracionis misericorditer impartiri, quatenus, auctore Deo, nobis et toti provincie 3), velut pastor idoneus, preesse valeat utiliter et prodesse ; nosque et alii sibi commissi sub sacro regimine ipsius 4) possimus 5) coram Deo salubriter militare. Ad huiusmodi autem confirmacionem et consecracionem nomine nostro a Vestra Sanctitate petendam A. et B. de nostro capitulo nostros procuratores et eciam instructores ordinavimus et constituimus, et propter hoc eos ad Vestre Sanctitatis pedes duximus destinandos, dantes eis plenam et liberam potestatem petendi confirmacionem, consecracionem et, si necesse fuerit, dispensacionem et provisionem et iurandi in 6) animas nostras, si visum fuerit expedire; promittentes, nos ratum, gratum et firmum perpetuo habituros, quicquid per eos in premissis vel aliquo premissorum fuerit procuratum. Ut autem omnium nostrorum vota in predictis omnibus et singulis concordasse noveritis, et in hanc eleccionem et peticionem venire, hoc canonicum decretum Sanctitati Vestre mittimus roboratum propriis manibus et subscriptum, et ad maiorem cautelam sigillo nostri capituli et eciam propriis sigillatum. Ego talis archidiaconus Strigoniensis supradictis 7) omnibus et singulis consensi et consencio et propria manu subscribo. Per inspiracionem fit eleccio, hoc modo. Si, dum canonici primo intrant capitulum pro eleccione ceiebranda, nullo speciali tractatu precedente, quasi divina revelacione et inspiracione, omnes, nullo contradicente, consenciunt in aliquem repente, st simul eum eligant et nominent 8), dicentes una voce 9): eligo P. eligo P., taiis eleccio dicitur facta per inspiracionem, ex quo omnes canonici uno ore et uno spiritu eligunt, non est vis sive dicant: eligo, sive eligimus : quia una est censenda 10) eleccio propter unanimes voluntates, et tunc formabitur sic decretum : Sanctissimo patri et domino suo, domino 1) Słowa »sibi« brak w W. I. 2) Słowa »dicte« brak w W. I. 3) W. II. diocesi. 4) Słowa »ipsius« brak w W. I. 5) W. II. possumus. 6) Słów »et iurandi in« brak w W. I. 7) W. II. et predictis. 8) W. I. moneant. 9) W. I. voce simul. 10) W. I. cessanda.