ŚREDNIOWIECZNE POMNIKI [118] [31] De fideiussoria. Fideiussor, asserens per principalem debitorem debitum esse persolutum, ad probandum admittatur. [32] De vulneribus. Kmetho vulnerans militem decem marcas exolvat eidem cum pena Pyacznadzyescza. [33] De feno recepto. Item pro curru feni tres grossos cum pena pyacznadzyescza; item pro copa cuiuscunque grani sex marcas iudicio et damnum passo pyaczna[dzyes]-cza l) restituere tenetur. [34] De recepcione boum. Recipiens alicuius boves violenter, pro qualibet2) septimana L scotos cum pena XV damnum passo et totidem iudicio exolvere tenetur. [35] De re violenter recepta. Recipiens alicuius aliquam rem violenter cum pena pyacznadzesczye restituere tenetur. [36] De frumentis furtive3) et nocte receptis. De nocte recipiens frumenta alterius, si per defensorem vulneratus fuerit vel occisus, penam non incidat defensor4). Si vero vulneraverit vel occiderit frumentorum defensorem, leso vulnera et pueris caput solvere sit astrictus. [37] De quercu incisa. Incidens quercum alienam penam illi 8 grossos solvat, in ćuius dominio est incisa. [38] De ove non appulsa. Si pastor inculpatur5) pro aliquo pecude, quod ipsam deperderet ad villam non adducens, pastor iurabit, quod ipsam ad villam appulisset. [39] De candele extinccione. Prestans occasionem vel paramentum6) vulnerato ad vulnera debet condemnari; sic, qui candelam extinguit et deinde quis vulneratur, debet condemnari. l) Rp. pyacznacza. — 2) Rp. quoiibet. — 3) Rp. furtum. — 4) Rp. defensator. — 5) Rp. inculpator. — 6) Rp. priamentum,